Clodius Albinus ordine senatorio natus cursum honorum militarem coepit. Nihil certi de ea re novimus, quamquam Historia Augusta (in "Vita Clodii Albini") multa, sed omnia ficta, narravit. Eum consulem suffectum circa annum 187 fuisse verisimile est. Sed certe anno 191 ad usque 193 legatus Augusti pro praetore Britanniae fuit.
Imperator
Paulo post 9 Aprilis 193 a Septimio Severo Caesar factus est, ut Clodius Albinus eum contra Pescennium Nigrum adiuvaret. Anno 194 cum Septimio Severo etiam consulatum gessit. Cum Decembri 195 Septimio Severo auctore senatus eum hostem declaravit, homines 15 Decembris in Circo Maximo contra bellum civilem demonstraverunt[2]. Aut 195 exeunte aut 196 ineunte Clodius Albinus se in Britannia Augustum declaravit. Anno 197, postquam pugna apud Lugdunum victus est, se ipsum necavit. Cum eo uxor Asella et duo filii necati sunt[3].
Indoles
De Clodii Albini indole has res loquitur auctor Historiae Augustae (sed an verae sint non liquet): "Gulosum eum Cordus ... fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit quantum ratio humana non patitur: nam et quingentas ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum et ostrea quadringenta. Vini sane parcum fuisse dicit; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. Cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. Uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem."[4]
De Clodio Albino in "De Imperatoribus Romanis" (pagina Anglice scripta a Michael L. Meckler)
Bibliographia
Géza Alföldy, "Herkunft und Laufbahn des Clodius Albinus in der Historia Augusta" in Bonner Historia-Augusta-Colloquium 1966/1967 ed. Johannes Straub (Antiquitas, Series 4: Beiträge zur Historia-Augusta-Forschung, 4; Bonnae: Habelt, 1968) pp. 19–38
Ursula Schachinger, "Clodius Albinus. Programmatischer Friede unter der Providentia Augusti" in Rivista storica dell'antichità vol. 26 (1996) pp. 95–122