Marcus Iulius Philippus (natus 237 vel 238, mortuus Septembris vel Octobris 249 Romae) fuit filius Philippi Arabis imperatoris et Otaciliae Severae.
Postquam pater anno 244 Augustus factus est, filium inter 23 Iulii et 15 Augusti eius anni Caesarem et principem iuventutis nominavit. Anno 247 cum patre consulatum ordinarium gessit, eodem anno, inter 11 Iulii et 30 Augusti etiam Augustus factus est. Secundum consulatum cum patre anno 248 administravit. Anno 249, postquam pater in proelio apud Veronam a Decio usurpatore victus et necatus est, etiam filius mense Septembri vel Octobris a praetorianis caesus est.