Marcus Opellius Macrinus (natus Caesareae IolMauretaniae anno 165; interfectus mense Iunio 218) fuit praefectus praetorio a Caracalla imperatore nominatus ab anno 212. Anno 217 coniurationem contra Caracallam fecit atque eum 8 Aprilis in expeditione Parthica apud Carrhas interfici iussit. Imperator Romanus11 Aprilis creatus ad usque 8 Iunii218 regnavit, cum a militibus Elagabali imperatoris victus atque postea necatus est. Erat consul ordinarius anni 218.
Primus inter imperatores eques Romanus fuit minimeque senator, primus etiam e stirpe Mauro. Collega eius fuit filius Diadumenianus, qui etiam anno 218 interfectus est. Successor imperio fuit Elagabalus.