Postquam Honrorius imperator Occidentis die 15 Augusti423 mortuus est, Theodosius II imperator Orientis eius heres fuit et de nominando collega tres menses cunctabatur. Denique Ioannes tum primicerius notariorumRomae a senatu imperator proclamatus est. Milites Italiae sub Flavio Castino magistro militum neutri parti favebant. Sed in Africa imperator non probatus est. In annum 424 Ioannes consulatum suscepit, sed et hic probatus non est. Anno 424 Theodosius Valentinianum III, filium sororis suae Aeliae Gallae Placidiae imperatorem occidentis proclamavit. Mense Maio 425 autem Ioannes seditione militum captus et Ravennae supplicio affectus est.