Tetradrachma cum effigie Volusiani
Gaius Vibius Afinius Gallus Veldumnianus Volusianus (natus circa annum 230 –Interamnae a militibus eius necatus est mense Augusto 253 ) fuit cum patre Treboniano Gallo ab anno 251 usque ad annum 253 imperator Romanus .
Vita
Imperatore Decio anno 251 mortuo , Trebonianus Gallus , ab exercitu Danubii imperator creatus, filium eius Volusianum Caesarem et Principem Iuventutis fecit.
Cum mense Iulio 251 Hostilianus filius Decii propter pestem obiit, Volusianus a patre eius imperium socius et Augustus creatus est. Annis 252 cum patre et 253 consul ordinarius fuit.
Trebonianus Gallus et Volusianus Romam iter fecerunt, sed imperium eorum mense Augusto 253 finem habuit, cum ab Aemiliano Interamnae profligati sunt, et a militibus eorum necati sunt
Nexus externi