Gaius Iulius Verus Maximinus Thrax, praenomine abbreviato C. Iulius Verus Maximinus Thrax, fuit imperator Romanus inter annos 235 et 238.
Vita
In Thracia anno 172 aut 173 aut 182 natus est. Humili familia ortus et minus eruditus erat. Nonnulli scriptores antiqui eum a barbaris ortum esse falso credebant. Septimio Severo imperatore, ad militiam Romanam iit. Sed notitiae de eius vita ad tempus ante annum 235 pertinentes certae non sunt. At ille uxorem habuisse scitur: Nomen suae uxoris Caecilia Paulina, quae ei filium donavit: Gaius Iulius Verus Maximus.
Iter imperiale ingressurus, cum in Mesopotamia imperatore Severo Alexandro bellum gesserit et vicerit, provinciam Mesopotamiam accepit 233. Postea etiam bellum in Germanos gessit et praefectus tironibus novas copias erudivit, qui auctoritate magna apud milites erat. Propterea a militibus ad Rhenum235 imperator exclamatus, deinde Severus Alexander interfectus est. In senatu Maximinus non acceptus non solum eques, sed etiam membrum senatus, quare candidatus indignus senatore fuit.
Quo ex tempore Maximinus imperator regnabat. Hoc tempore duas coniurationes detexit et gessit bono eventu bellum in Germania. Post victoriam in Alamannos efficaciter gessam habebat nomen Germanicus Maximus delatum est. Sed in oriente contra Sassanidas clades multas habebat. 236 filium successorem fecit, cum dynastiam novam suam condere vellet. In senatu tamen Maximinus fama non bona est, etiamsi victorias multas contra Sassanidas habebat. Causae eae dabantur eum non nobili genere ortum, pecuniam multam bellis suis esse, eum publicam pecuniam pauperum et frumentorum cepisse, ut bella persolvere posset, eum senatum opprimere, eius respectum ad legiones Rheni esse, eum numquam Romam visitasse, quod senatoribus malum erat.
Pernicies Caesaris anno 238 coepit, cum in provincia Africa procuratore necato proconsul Gordianus I imperatorem se exclamavit et filium coimperatorem. Senatus persuasus est, ut Gordianum I. imperatorem filiumque eius et Maximinum Thracem hostem acciperent. Post viginti dies socius Maximini Gordianum II, filium Gordiani I, victum necavit. Propterea eius pater sibi mortem conscivit. Ex timore Maximini senatus Pupienum et Balbinum Caesares creavit, sed plebs Gordianum III imperatorem, nepotem Gordianorum priorum, poscebat. Deinde contra Italiam Maximinus pugnavit; necatus autem Aquileiae anno 238, ad obsidionem Aquileiae a suis militibus gestam.
Maximinus proditus subobscurus, sed certo in maius efferebatur. Et primus Caesar militum putatur.
R. A. G. Carson, "The Coinage and Chronology of A.D. 238" in Centennial Publication of The American Numismatic Society (1958) p. 181 ff.
Adolf Lippold, Kommentar zur Vita Maximini Duo der Historia Augusta. Bonnae: Habelt, 1991
Xavier Loriot, "Les premieres années de la grande crise du IIIe siécle: de l'avènement de Maximin le Thrace (235) à la mort de Gordien III (244)" in Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt vol. 2 pars 2 (1972) pp. 659-718
P. W. Townshend, "The Revolution of A.D. 238: The Leaders and Their Aims" in Yale Classical Studies vol. 14 (1955) pp. 49-105
C. E. van Sickle, "A Hypothetical Chronology for the Year of the Gordians" in Classical Philology vol. 22 (1927)