Allectus (mortuus in Britannia296) fuit imperator in provinciis Britannicis imperii Romani a 293 (quo anno Carausium interfecit principatumque usurpavit) usque ad 296.
De vita
De nativitate et origine Allecti nihil scimus. Fuit rationalis summae rei principe Carausio (qui principatum in provinciis Britannicis usurpavit anno 286). Anno 293 Carausium a Constantio Chloro in Gallia devictum, e Gesoriaco expulsum et in Britanniam fugientem Allectus per fraudem interficere iussit seque princeps proclamavit.
Anno 296 mense Septembri Constantius Britanniam invadere statuit cum classibus duabus. Qui a Gesoriaco discedens a procellis vel caliginibus retentus est; Iulius Asclepiodotus autem praefectus praetorio iuxta insulam Vectam advehens, classem Allecti ibi exspectantem evadens, mox proelium offert et vicit; Allectus ipse in pugna mortuus est.
Carson, R. A. G. 1959. "The Mints and Coinage of Carausius and Allectus." JBAA 22:33ff.
Carson, R. A. G. 1971. "The Sequence-marks on the Coinage of Carausius and Allectus." In Mints, Dies and Currency: essays in memory of Albert Baldwin, ed. R. A. G. Carson.