Praefectus praetorio dux cohortium Praetorianorum fuit, quae ab Augusto imperatore anno 27 a.C.n. instructae sunt, ut imperatorem ab inimicis defenderent. Ab anno 312 magistratus praefecti praetorio paulatim transformabatur (Vide infra).
Fasti
Praefecti praetorio semper ordine equestri nati erant, quod imperatores in senatores fidem non habebant, qui saepe sibi ipsi purpuram vindicabant cum validis militibus praeerant. Praeterea plerumque duo praefecti eodem tempore fuerunt.
Inter alios et hi praefecti praetorio fuerunt:
Historia
30 a.C.n. - 312
Praetorianae cohortes saepe de fortuna imperatorum decreverunt. Primo tempore anno 41 successorem Caligulae necati Claudium imperatorem fecerunt.
Antiquitas posterior
Iam Augusti Tetrarchiae proprios praefectos habuerant. Constantinus I post Licinium anno 324 victum et imperium in unius dicionem redactum praefectis imperium militare dempsit. Post mortem Constantini anno 337 tres filii heredes etiam tres in praefecturas imperium dividebant et hae praefecturae exstant:
- Praefectura Galliarum (Gallia, Britannia, Hispania)
- Praefectura Italiae (Italia, Africa, Illyricum)
- Praefectura Orientis (Thracia, Asia, Syria, Aegyptus)
- Praefectura per Illyricum: Anno 356/357 haec quarta Praefectura instituta est, sed interdum cum Italia reconciliata est. Sed ab anno 395, cum imperium divisum esset, haec praefectura manebat.
Notae
Fontes
- Hans Dieter Stöver, Die Praetorianer, München 1994