Publius Valerius Comazon Eutychianus

Publius Valerius Comazon Eutychianus (quando natus est, nescimus, eum mortuum esse autem anno 222 videtur) senator Romanus fuit. Humili loco natus primo histrio et saltator fuit[1]. Commodo imperatore regnante milies gregarius in Thracia fuit. Tiberium Claudium Attalum Paterculianum legatum provinciae, qui eum quadam causa puniverat, postea, cum Comazon iam praefectus praetorio erat, necare iussit[2]. Fuit sectator Septimii Severi, quo regnante celeriter sublatus est, anno 218 legatus Legionis II Parthicae in Syria fuit, cum Gannys, magistro Elagabali contra Macrinum imperatorem coniuravit et eum necavit[3]. Quo facto a Elagabalo, novo imperatore anno 219 praefectus praetorio factus est, in ordinem equestrem acceptus atque consulariis ornamentis decoratus est. 220 consul ordinarius fuit, anno sequente iterum praefectus praetorio atque tertio initio Alexandri Severi imperatoris[4]. Praeterea ter Praefectus urbi Romae erat (220, 221, 222).

Notae

  1. Cassius Dio, Res Gestae LXXIX 31,1; LXXX 4,1
  2. Cassius Dio, Res Gestae LXXX 3,5
  3. Cassius Dio, Res Gestae, LXXIX 32,4
  4. Cassius Dio, Res Gestae LXXX 21,1-2


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Antoninus Augustus II et Quintus Tineius Sacerdos II
Consul
220
cum
Imp. Caesar Marco Aurelio Antonino Augusto III
Successores:
Gaius Vettius Gratus Sabinianus et Marcus Flavius Vitellius Seleucus