Marcus Oclatinius Adventus (quo anno natus mortuusve sit, nescimus) fuit senator Romanus. Humili loco natus per dignitates militum conscendit, tandem Princeps peregrinorum factus est, qui auxilia peregrina regebat. Annis 205 ad usque 207 procurator Britanniae Lucio Alfeno Senecione legato fuit. Caracalla imperator Oclatinium anno 216 praefectum praetorio una cum Marco Opellio Macrino fecit[1].
Anno 216 vel 217 consularia ornamenta et Aprilis 217 adlectionem inter consulares accepit. Postquam Caracalla occisus est, Oclatinus imperator creatus, sed honorem propter valetudinem et grandem aetatem recusavit. Macrinus, qui in eius loco imperator factus est, Adventum 217 praefectum urbi senatoremque fecit, anno 218 etiam collegam consulatus ordinarii.
Sed Oclatinius his magistratibus, propterea quod humanitate egit, non bene fungebatur, ut Cassius Dio scripsit[2].
Notae