Priscus Attalus (natus die ignoto - Liparae[1] exsul post annum 416 obiit) fuit Senator Romanus paganus.
Anno 409 primo comes sacrarum largitionum et deinde praefectus urbi Romae factus est. Bis a VisigothisimperatorRomanus creatus est, accurate: Primo Romae anno 409 exeunte, cum post breve tempus, postquam Alaricus cum Honorio imperatore de pace convenit, depositus est. Tum apud Gothos vixit. Secundo tempore Burdigalae anno 414 proclamatus est. Anno 415 a Honorio captus, 416 mutilatus relegatusque est.
Priscus Attalus ante annum 409 senator paganus fuerat. Tum more Arianorum - ut plerique Germani - baptizatus est. De novo, sed frustra spes senatorum paganorum religionis Romanae atque praesertim arae Victoriae renovandae aucta est.