Burdigala in Francia austro-occidentali ab Oceano Atlantico fere 45 chiliometris distans ad Garunnam sita est, quod flumen forma cornus lati urbem transfluit. Cum fluminis forma lunae similis videtur, etiam Port de la lune (potus lunae) appellatur. Quibusdam chiliometris flumine secundo Garunna cum Duranio iungitur, quo ostium 70 chiliometrorum nomine Gironde efficitur. Aestus maritimi usque ad urbem observantur. Accessus aquae flumen repellit hydrometrum plus quam unum metrum attollens. Fluctus aquas verticosas reddunt. Interdum unda multa chiliometra flumen ascendit, quod ostentum Burdigalae mascaret dicitur.
Geologia
Sinistra Garunnae ripa, qua maxima urbis pars sita est, planities palustra est, ex qua colles humiles surgunt. Humi sunt exiles, cum autem aquae permeabiles et ad calorem retinendum idoneae sint, vini culturae maxime aptae sunt. Burdigala urbs inter regiones Médoc (flumine adverso sita) et Graves (flumine secundo sita) iacet, quarum humi similes sunt. Rura suburbana, quae ob vina eorum illustrissima sunt, non raro inveniuntur.
Dextera ripa in planitiem calcareum, quae 90 metra super maris aequor sita est, transit. Hac in planitie fere 20 chiliometris a Burdigala distantes sunt vici (Saint-Émilion, Pomerol, Fronsac), ubi quaedam ex pretiosissimis mundi vinis nascuntur.
Annuae temperaturae mediae circa 12,8 °C oscillant cum minima temperatura media 5,9 °C mense Ianuario et maxima 20,2 °C mense Iulio. Urbs fere 2000 horarum solis gaudet. Microclimata Burdigalae et regionum circa iacentium vini culturae favent: Urbs et vineta lato pineto (Forêt des Landes) a ventis marinis servantur. Praeterea Gironde temperaturas aliqua ex parte exaequat, quod aqua calorem die retentum noctu reddit nec non solem in terras adiancentes reflectit.
Partes urbis
Burdigala in octo circumdaria divisa est. Circumdaria 1 - 6 in sinistra Garunnae ripa sita sunt, septimum dextram ripam significat, octavum partem urbis nomine Caudéran.
Ab anno 2007 urbs vetus Burdigalensis est UNESCO Mundi Hereditas. Regio intra pristina moenia historicus urbis nucleus est. Circa urbem veterem regiones noviores iacent, quae sicut in aliis urbibus Franciae in agglomerationem communium patent, quae non ad Burdigalam pertinent, quamquam indivisibiliter cum urbe concreta sunt.
Sententia urbis est "Lilia sola regunt lunam undas castra leonem." (Francogallice: Il n'y a plus que les Lys qui gouvernent la Lune, ses eaux, ses fortifications et le Léopard).
Insigne a tempore, quod Bellum Centum Annorum continuo secutum est, repetit. Lilia in campo caeruleo in parte superiore Franciam regalem significant, leo (sive leopardus) aureus in campo rubro Ducatum Aquitaniae, arx autem curiam Burdigalensem, quae tum in arce urbana collocata erat, ex qua his diebus nihil nisi turris cum Grosse Cloche exstat. Cornu lunae in undis nomen Port de la Lune (porta lunae) admonet simulque in memoriam reducit, quantum Burdigala in commercio marino valuerit. Dispositio signorum indicat Franciam sibi urbem regionemque vindicare, quod et sententia urbis demonstrat. In insigni toto integroque sententia sub clipeo posita est; super clipeo est corona muralis septem pinnas gerens (interdum cum corona comitis compensata), clipeus a dextra sinistraque a duobus dorcadibus sustentatur.
Signum trium lunae cornuum (trois croissants), quod est forma insignis simplicior, Burdigalensibus maxime gratiosum est, ut ubique Burdigalae in domibus, vestimentis et alibi videri possit.