Anno 1346, Anglicae copiae e navibus in Normanniam eductae sunt, quam invaserunt et vastaverunt. Graviter manum Francorum Creciaci die 26 Augusti profligaverunt et insequenti anno Calesium oppugnaverunt et ceperunt. Peste nigra ambo regna adflictante, bellum usque ad annum 1356 interruptum est.
Eduardi III filius, Eduardus de Woodstock nuncupatus, classem in Burdigalam appulit et procedere per Aquitaniam coepit, pagos plurimos exurens. Rex Ioannes II, in eum copias duxit, quae ad Pictavium die 19 Septembris1356 victae sunt. Rege ipso capto unacum Philippo filio eius, qui obsides in Anglia ad annum 1360 manserunt, Francia, etsi Delphinus Carolus annis 1358 et 1359 novam cladem vitavit, tamen per instrumentum pacis Bretignacensis anno 1360Aquitaniam, multas provincias ad illam contingentem Calesiumque Eduardo III tradere coacta est.
Insequentibus annis, Francia terras amissas recepere coepit. Carolus, ob patris mortem rex Carolus V factus, regium aerarium restituit, exercitum novum creavit et foedera cum omnibus Angliae hostibus icit. Bello anno 1369 renovato, maximam provinciarum amissarum partem gradatim recepit.
A morte Caroli V ad annum 1415, pax inter Franciam Angliamque mansit quia utraque a bellis internis debilitata erat. Rege Carolo VI amente et propterea regnandi inapto, factio Francica cui dux Burgundiae praefuit ad profligendam Delphini factionem auxilium regis Henrici V petivit. Ille, se Franciae rex declarans, Normanniam invasit.
Henricus V tamen obiit cum Carolus VI adhuc vivus esset. Quam ob rem novus Angliae rex Henricus VI, qui infans erat, coronari statim non potuit et patruus suus, Ioannesdux Bedfordiensis, rector utriusque regni et dux copiarum Anglicarum factus est. Qui, etiamsi copiis Delphini Caroli sociorumque Scotorum multifariam superans, partem Franciae in qua Henricum V iura ad potestatem habuisse negabatur subiungere nequivit. Cum pars illa in ripa Ligeris ad meridiem spectante esset, Anglicis fluvium transiendum erat. Quapropter anno 1428Aurelianum ubi pontes erant, oppugnare coeperunt.
Urbs tamen ab Ioanna de Arc, quae Delphino ut Aurelianenses obsessos adjuveret suaserat, anno insequenti liberata est. Anglicis multifariam victis, Delphinus in Durocortoro die 17 Iulii1429 more maiorum coronari potuit et propterea rex Carolus VII a pluribus habitus est. Etsi Ioanna a factione Burgundica capta est et Anglicis tradita, fortuna bellica sic Carolo VII tum favit ut dux Burgundiae, causam Anglicam deserens, anno 1435 cum eo foedus fecisset. Lutetia et magna Normanniae parte recuperatis, Anglici saepissime superati sunt et gradatim in Aquitaniam segregati sunt.
Anno 1453 ultimum proelium ad Castellionem, post quod Anglia Aquitaniam amisit, belli finem attulit nullis terris Francicis nisi Calesio in manibus Anglicis manentibus.
↑Alexander a Sancto Ioanne de Cruce Carmelita Excalceato: "ut potius bellum centum annorum Italiam involvant," Claudii Fleurii Abbatis Historaq Ecclesiastica a R. P. Alexandro a S. Joanne de Cruce Carmelita Excalceato ex Provincia Bavarica, olim S. Theologiae ac SS. Canonum Lectore Continuata, vol. 35, tomus 59 (Augustae Vindelicorum: Officinae Librariae Josephi Volff, 1778), p. 227.
↑Ioannes Paulus Bauer, De Edicto Namnetensi: "Inde oritur lex fundamentalis regni quae in bello centum annorum inter Anglos et Francogallos et iterum in fine saeculi 16i summi ponderis erat."
↑Ernest Denis: "postquam atroci bello Centum Annorum finis impositus est" (1878), p. 6.
↑Iacobus Meyer anno 1561 scripsit: "Bellum Anglicum exordium habuit quod omnium longissimum atque atrocissimum fuit, quodque per interualla centesimum excessit annum."