Gulielmus autem in Angliam iam navigaverat, et Pevensiae castrum posuerat. Rex Haroldus igitur in Cantium cum reliqua exercitus sui festinavit, prope Hastingam, ubi equites Normanni securiferos Saxonos oppugnabant. Haroldus in proelio necatus est, ultimus rex Saxonus Anglorum. Gulielmus, posterior Conquestor[2] vocatus, Londinium intravit, ubi die 25 Decembris1066 coronatus est.
In saeculis post invasionem Normannorum gentes populique Angliae mutationes ingentes passi sunt lingua, re publica, atque rebus diplomaticis. Gulielmus Conquestor Angliam una cum multis comtibus suis incoluerunt, et Saxono superato agros agricolasque eorum usurpaverunt, quibus factis populi Angliae sub auctoritate Normannorum adducti sunt. Anno 1086 magna descriptio omnium oppidorum domuumque regnis nomina Liber de Wintonia scripta est ut Normanni novam provinciam suam melius scire possent[3].
Post mortem Gulielmi Nothi filii sui reges facti sunt; primo Gulielmus II, et illo mortuo dein Henricus I Belloclericus cognominatus. Ille cum puer fuit de artibus liberalibus didicit et dum rex erat et leges et res ecclesiasticas reformare diligenter conabatur, sed mors filii sui nobiles Anglias turbavit. Henrico mortuo nobiles contra Mathildem filiam eius bellum gesserunt ut Stephanum regem facerent. Bellum per duodeviginti annos gestum est, usque ad hostibus superatis Stephanus rex factus est[4], quo facto dynastia Gulielmi Nothi exctinctus est.