Tum Cantabrigiae Platonismus viguit. Newtoni notae illo tempore scriptae, quas Quaestiones quaedam philosophicae intitulavit, demonstrant eum et cogitationibus Cartesianis et atomismoPetri Gassendi et Platonismo Henrici Mori imbutum esse. Hae cogitationes, quamvis prorsus diversae, ex tunc philosophiam naturalem Newtoni constituerunt.
Eodem anno liber eius De Analysi per Aequationes Numeri Terminorum Infinitas manu scriptus in usu esse coepit, quo principia calculi infinitesimalis in lucem data sunt. Hoc libro, quamvis tum a paucis scientificis lecto, princeps mathematicus aetatis suae factus est. A 1670 ad 1672 praelegit lectionesOpticas, inquisivit refractionem luminis et instrumenta optica fabricavit. Anno 1672telescopium reflectivum perfecit, quod Regali Societati Londini demonstravit. Eodem anno librum New Theory about Light and Colours intitulatum in Philosophical Transactions Regalis Societatis publicavit. Hae litterae maxime disputabantur. Imprimis cum Roberto Hooke, qui erat inter Regalis Societatis primores, ei fuit acris controversia, cum utrique persuasissimum esset nullam nisi propriam opionem ab opinione alterius distincte diversam esse veram.
Iudicia de litteris eius minus benevola Newtonus aegre tulit; quare magis magisque se recepit et experimentis alchemisticis se dedit. Anno 1673 in studiis Bibliorum et Patrum Ecclesiae versari coepit, quod usque ad mortem continuavit. Ad animi iudicium venit, ut doctrina trinitatis sit haeresis, quae Christianis saeculo quarto persuasum est. Anno 1675 impetravit, ut a sacris ordinibus dispensaretur.
Post aliam controversiam – nunc cum IesuitisAnglicisLeodii – Newtonus anno 1678 prostratione nervosa affectus est; anno sequenti mater eius mortua est. Per sex annos, usque ad 1684, Newtonus vixit in recessu, dubitationibus sui vexatus. Anno 1679 iterum mechanicae studuit; litterae eius De Motu Corporum anno 1684 scriptae iam elementa eorum continuerunt, quae tribus annis post in Principiis expositurus erat. Hoc opere Galileai de acceleratione, Kepleri de motibus planetarum et Cartesii de inertia investigationes in unum coniungens rationem gravitatis explicavit et in tribus legibus motus fundamentalibus exprimendis fundamenta mechanicae classicae posuit.
Newtonus inter gentes notus fiebat; Multi scientifici iuvenes ad eum congregati sunt. Alia cum Hooke controversia, nunc de lege gravitationis, a quo Newtonus incusatus est, quod sententiam gravitationem cum quadratu intervalli minuere ei surripuisse.
Anno 1687 primum locum obtinuit inter eos, qui Iacobum II regem Angliae arcere studuerunt, ne Universitas Cantabrigiensis in institutum Catholicum immutaret. Circa 1689 Newtonus litterarum de rebus theologicis commercium cum Ioanne Lockio philosopho Anglico coepit et in amicitiam et fidem Ncolai Fatii Duillierii, mathematici Helvetici, se contulit. Anno 1689 Universitas Cantabrigiensis eum in Parlamentum Anglicum emisit, ut universitatem repraesentaret. Cum anno 1693 amicitia cum Fatio dissoluta est, altera prostratione nervosa affecta est; ab amicis Lockio et Samuel Pepys adiutus est.
Ultimi anni
Anno 1696 posteriore Earl of Halifax amico intercedente guardianus (wardein) monetae regalis (Royal Mint) Londinii et 1699 magister (master) eius factus est. Newtonus munere aliter ac multi antea non solum reditus causa functus est, sed severe in monetam adulterinam exercentes animadvertit. Tribus annis post (1699) unus ex octo sodalibus Academiae Scientiarum Francicae invitatus est. 1701 cathedram professoris universitatis Cantabrigiensis cessit; eodem anno sine nomine legem de refrigeratione corporum solidorum publicavit. 1703 praeses Regalis Societatis Londinii creatus hoc munere usque ad mortem functus est. Anno sequenti, postquam Hooke mortuus est, denique opus "Opticks" intitulatum in lucem edere potuit. Anno 1705 ei ab Anna, regina Britanniae, dignitas equestris data est, non autem propter merita scientifica, sed ob cursum honorum.
Eodem anno etiam controversia cum Godefrido Guilielmo Leibnitio coepit, quis eorum calculum infinitesimalem invenisset.
Funus et monumentum funebre
Iam anno 1696 Newtonus Londinii in domo magnificenter cum parvo observatorio aedificata vixit. Studiis historiae antiquae, theologiae et mysticae se dedit. Ab anno 1697 (aut 1707?) domus Newtoni a Catherina Barton, filia sororis germanae, gesta est, quam adoptavit; Newtonus undeviginti annos natus sponsam quidem habuisse traditur, sed numquam uxorem in matrinonium duxit. Anno 1720 plus quam 20000 libras amisit, cum negotia in hemisphaera australi praeter spem evenerunt; tamen usque ad mortem locuples manebat. Bona valetudine usus est usque ad octogesimum aetatis annum, quo urinaeincontinentia affligi coepit;[12] postremis vitae diebus calculo laboravit.[13]
Hic depositum est, quod mortale fuit Isaaci Newtoni.
Prope est monumentum, cui inscriptum est:
H. S. E. ISAACUS NEWTON Eques Auratus, / Qui, animi vi prope divinâ, / Planetarum Motus, Figuras, / Cometarum semitas, Oceanique Aestus. Suâ Mathesi facem praeferente / Primus demonstravit: / Radiorum Lucis dissimilitudines, / Colorumque inde nascentium proprietates, / Quas nemo antea vel suspicatus erat, pervestigavit. / Naturae, Antiquitatis, S. Scripturae, / Sedulus, sagax, fidus Interpres / Dei O. M. Majestatem Philosophiâ asseruit, / Evangelij Simplicitatem Moribus expressit. / Sibi gratulentur Mortales, / Tale tantumque exstitisse / HUMANI GENERIS DECUS. / NAT. XXV DEC. A.D. MDCXLII. OBIIT. XX. MAR. MDCCXXVI.[14].
Alexander Pope poeta distichum Anglicum scripserat, quod in monumento poni vetitum est:
Nature and Nature's laws lay hid in night:
God said, Let Newton be! and all was light.
Quod Castilloneus in Latinum vertit:
Naturam legesque suas nox atra tegebat:
Sit Newtonus, ait Deus, et lux cuncta fuerant.[15]
Leges motus
Leges motus a Newtono propositae hodieque pro legum physicarum fundamentis habentur, dummodo de velocitatibus subluminalibus agatur. En leges motus Newtonianae, ex ipsis verbis tertiae Principiorum editionis descriptae:
Corpus omne perseverare in statu suo quescendi vel movendi uniformiter in derectum, nisi quatenus illud a viribus impressis cogitur statum suum mutare.
Mutationem motus proportionalem esse vi motrici impressae, & fieri secundum lineam rectam qua vis illa imprimitur.
Actioni contrarium semper & aequalem esse reactionem: sive corporum duorum actiones in se mutuo semper esse aequales & in partes contrarias dirigi.
An Historical Account of Two Notable Corruptions of Scripture (Anglice)
Philosophiae naturalis principia mathematica
Opus principale Isaaci Newtoni est Philosophiae naturalis principia mathematica (1687). In illum inscripsit fundamenta novae mathematico-mechanicae perceptionis mundi. Usque ad illa tempora magna pars physicae constituebatur hypothesibus speculativis et earum deductionibus logicis. Newtonus primus poscit, ut in processu recognoscentiae scientifico empirismus purus praecedat.
Causa gloriae Newtoni, auctor physicae classicae theoreticae et scientiarum naturalium exactarum, est praesertim opus suum principale Philosophiae naturalis principia mathematica, in quo tria axiomata sua mechanicae (Axiomata Newtoniana) formulavit. Praeterea concepit aequationem motus, aequationem fundamentalem dynamicam, et cum ea motus corporum theoretice tractavit. Hic etiam legem gravitationis suam anno 1666 excogitavit, et monstrat aequatio motus suam in casu motionis planetae circum SolemLeges Keplerianas comportare. Applicatio mechanicae theoreticae Newtoni et attractionis massarum universalis ad motus astrorum fecit eum auctorem mechanicae caelestis. Newtonus primo valabilitatem legum naturalium terrestrium etiam pro astris demonstravit. Hoc est pro scientia naturali uniformi Novorum Temporum condicio fundamentalis, quae a physica Aristotelis maxime discrepat. In Philosophiae naturalis principia mathematica praeterea aestus explicavit, fundamenta theoriae potentialis posuit, processus fluenti (Liquida Newtoniana), quaestiones vibrationis et quaestiones ex acustica etiam calculum infinitesimalem tractavit. Newtonus etiam ortum praecessionis et nutationis axis Terrae explicavit et massasLunae ac planetarum calculavit.
Notae
↑Isaacus Newtonus apud Christianum Hugenium, Cosmotheoros liber 2 Boulliau Biography, in "Isaacus Neutonus": [1]. "Js. Newton" sub titulo Principiorum mathematicorum anni 1687: vide imaginem.
↑Cfr. De Guevara, Andrea (1833). Institutionum elementarium philosophiae ad usum studiosae juventutis. Matriti: Typographia Regia. p. 60, "Unde non tam urberes philosophia collegit fructus, quam polliceri sibi poterat a viris tam excelso donatis ingenio; qui si quarto post saeculo vixissent, cum Cartesiis, et Newtonibus fortunatius adlaborassent in aedificio scientiarum ad sublimitationis apicem elevando."
↑Evers, M. (1988). "Pro Newtone et religione: de receptie van Newton en de Engelse fysicotheologen in de Bibliothèque Ancienne et Moderne (1714-1727)". Documentatieblad Werkgroep Achttiende Eeuw20 (2): 247-267
↑Stephen Haddelsey et Susan Haiman, The National Trust, ed., Woolsthorpe Manor: Birthplace of Isaac Newton (Swindon: Acorn Press, 2008, ISBN 978-1-84359-224-2).
Ball, W.W. Rouse (1908). A Short Account of the History of Mathematics. Novi Eboraci: Dover. ISBN0486206300
Christianson, Gale (1984). In the Presence of the Creator: Isaac Newton & His Times. Novi Eboraci: Free Press. ISBN0-02-905190-8
Craig, John (1958). "Isaac Newton – Crime Investigator". Nature182 (4629): 149–152
Craig, John (1963). "Isaac Newton and the Counterfeiters". Notes and Records of the Royal Society of London18 (2): 136–145
Levenson, Thomas (2010). Newton and the Counterfeiter: The Unknown Detective Career of the World's Greatest Scientist. Mariner Books. ISBN9780547336046
Stewart, James (2009). Calculus: Concepts and Contexts. Cengage Learning. ISBN9780495557425
Newton, Isaac (1642–1727). 1999. The Principia: a new Translation, Guide by I. Bernard Cohen ISBN 0-520-08817-4 University of California.
Pemberton, H. (1728). A View of Sir Isaac Newton's Philosophy. London: S. Palmer
Shamos, Morris H. (1959). Great Experiments in Physics. Novi Eboraci: Henry Holt and Company, Inc.. ISBN0486253465
Shapley, Harlow, S. Rapport, et H. Wright. 1946. A Treasury of Science; "Newtonia" pp. 147–9; "Discoveries" pp. 150–4. Novi Eboraci: Harper & Bros.
Simmons, J. (1996). The Giant Book of Scientists – The 100 Greatest Minds of all Time. Sydneii: The Book Company
Stukeley, W. (1936). Memoirs of Sir Isaac Newton's Life. London: Taylor and Francis
Westfall, R. S. (1971). Force in Newton's Physics: The Science of Dynamics in the Seventeenth Century. Londinii: Macdonald. ISBN0444196110
De religione
Dobbs, Betty Jo Tetter. 1991. The Janus Faces of Genius: The Role of Alchemy in Newton's Thought.
Force, James E., and Richard H. Popkin, eds. 1999. Newton and Religion: Context, Nature, and Influence.
Ramati, Ayval. "The Hidden Truth of Creation: Newton's Method of Fluxions" British Journal for the History of Science 34: 417–438. in JSTOR.
Snobelen, Stephen. 2001. "God of Gods, and Lord of Lords": The Theology of Isaac Newton's General Scholium to the Principia. Osiris, 2nd series, 16:169–208. in JSTOR.
Snobelen, Stephen D. (1999). "Isaac Newton, Heretic: The Strategies of a Nicodemite". British Journal for the History of Science32 (4): 381–419
Pfizenmaier, Thomas C. (January 1997). "Was Isaac Newton an Arian?". Journal of the History of Ideas58 (1): 57–80
Castillioneus, Johannes. 1744. Vita Isaaci Newtoni. In Isaaci Newtoni Opuscula, in tres tomos distributa. Lausannae et Genavae: Marcus et Michael Bousquet.
Fontes primi
Newton, Isaac. 1999. The Principia: Mathematical Principles of Natural Philosophy. University of California Press.
Brackenridge, J. Bruce. 1996. The Key to Newton's Dynamics: The Kepler Problem and the Principia: Containing an English Translation of Sections 1, 2, and 3 of Book One from the First (1687) Edition of Newton's Mathematical Principles of Natural Philosophy. University of California Press.
Newton, Isaac. The Optical Papers of Isaac Newton. Vol. 1: The Optical Lectures, 1670–1672. Cambridge U. Press, 1984.
Newton, I. 1952. Opticks, or A Treatise of the Reflections, Refractions, Inflections & Colours of Light. Novi Eboraci: Dover Publications.
Newton, I. 1934.Sir Isaac Newton's Mathematical Principles of Natural Philosophy and His System of the World, tr. A. Motte, rev. Florian Cajori. Berkeley: University of California Press.
Maclaurin, C. 1748. An Account of Sir Isaac Newton's Philosophical Discoveries, in Four Books. Londinii: A. Millar and J. Nourse.
Newton, I. 1958. Isaac Newton's Papers and Letters on Natural Philosophy and Related Documents, eds. I. B. Cohen et R. E. Schofield. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
Newton, I. 1962. The Unpublished Scientific Papers of Isaac Newton: A Selection from the Portsmouth Collection in the University Library, Cambridge, ed. A. R. Hall et M. B. Hall. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Newton, I. 1975. Isaac Newton's 'Theory of the Moon's Motion' (1702). Londinii: Dawson.
Principia (lingua Anglica commentata). 1833 Glasgovia reprint (volume 1) with Books 1 & 2 of the Latin edition annotated by Leseur, Jacquier and Calandrini 1739-42 (described above).