Initium Societatis Iesu posuerunt septem socii anno 1534Lutetiae cum voverint paupertatem et castitatem perpetuam et peregrinationem ad Hierosolymam. Impossibili pereginatione belli causa, deciderunt Romam contendere et sibi Papam offerre ad missiones. Ita annis successivis ordinem religiosum condiderunt.
Patres Societatis Iesu laborem dedicant curae animarum, imprimis Exercitia spiritualia dant, in toto orbe terrarum collegia ad erudiendos pueros et universitates studiorum fundunt, in missionibus fidem propagant, operibus caritatis egentes adiuvant. Principia societatis sunt, secundum Ignatium de Loyola, inter alia "discreta caritas" et "accommodatio". Sententia societatis est "(Omnia) Ad maiorem Dei gloriam," quae litteris compendiariis AMDG seu OAMDG scribi solet.
Iosephus Iuvencius, Historia Societatis Iesu. Pars 5 ii: Ab anno Christi MDXCI ad MDCXV. Romae, 1710 (Textus apud Google Books)
Christophorus Pelargus, Novus Iesuitismus, hoc est, Paradoxa sive absurdissima Iesuitarum dogmata in singulis Christianae fidei articulis ... examinata. Francofurti, 1608 (Textus apud Google Books)
Historia cultus Sinensium, seu varia scripta de cultibus Sinarum. Coloniae, 1700 (Textus apud Google Books)
Observationes circa expositionem rituum Sinensium factam S. Congregationi. 1710 (Textus apud Google Books)
Responsa ad ultimas scriptiones RR. Patrum S. J. in causa Sinensi oblata. 1704 (Textus apud Google Books)
Philippus Couplet, Catalogus Patrum Societatis Jesu, qui post obitum S. Francisci Xaverii primo saeculo, sive ab anno 1581 usque ad 1681 in Imperio Sinarum Iesu-Christi fidem propagarunt. 1686 (Textus apud Google Books)
Iacobus Le Favre, De Sinensium ritibus politicis acta. Parisiis, 1700 (Textus apud Google Books)
Franciscus Noel, Philosophia Sinica. Pragae, 1711 (Textus apud Google Books)
Franciscus Noel, Gasparus Castner, Memoriale et summarium novissimorum testimoniorum Sinensium. 1704 (Textus apud Google Books)
Franciscus de Rougemont, Historia Tartaro-Sinica nova. Lovanii, 1673 (Textus apud Google Books)