Professor (fem. profestrix) in plurimis civitatibus est praeceptor academicus in universitatibus aliisque institutiseducationis postsecundariae et investigatoriae. Verbum professor magistris ordinum summorum adiudicatur. Professores investigationem originalem plerumque perducunt; etiam varias discipulos suos disciplinas docent.[2] Conditio professoris professoratus[3][4] (-ūs, m.) appellatur.
Historia artis professoriae
Vocabulum professoris a profitendo (i.e. 'qui profitetur') ductum est. In Antiqua Roma appellari poterat professor quicumque operam dabat ut magister vel peritus peculiare scientia.[5]
Adiiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant. Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur. Quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet.