Sicut insulae Hiberniae fere omnis, urbi Belfasto clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum; temperatura aëris media mense Ianuario 5° atque mensibus Iulio et Augusto 15°, minima inter 2° et 11°, maxima inter 8° et 19°, sed minima extrema usque hodie nota iuxta Stormont −9.9°C mense Ianuario 1982 atque apud aëroportum Aldergrove −14.2° mense Decembri 2012, maxima extrema in regione urbana Shaws Bridge 30.8° die 12 Iulii1983; pluviis anno toto non minus quam 939 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 154, noctibus pruinosis fere 26 incidentibus; horis solis fulgentis (apud aëroportum Aldergrove reportatis) mense Novembri 59, mense Maio 198, per annum totum 1 352.[2]