Vinum est potio alcoholica e fermentationemusti (suciuvarum) confecta. Naturalisuvarum compositio sucum a saccharomycetibus utilibus fermentari sinit sine additione nutrimentorum; qua fermentatione sacchara in suco comprehensa consumuntur atque in alcoholethanol convertuntur. Vinum igitur facillime conficitur. Ad vina bona et varia conficienda diversae uvarum varietates, nonnullae species et stirpes fermentorum, variaeque consuetudines perfectionis adhibentur. Vina optima quae terrarum vitiumque idonearum redolent, curiosissime praeparata, diligentissime perfecta, bene conservata, amatoribus pretio maximo venditantur. Vina modestiora, ad usum cottidianum apta, pretiis modestis emi solent etiamsi bonitati haud careant. Vinis peioribus aliquando distillatis, alcohol quod inde provenit in spiritus potabiles convertitur aut variis rationibus industrialibus adhibetur.
Ubi vinum plerumque conficitur ad cenas quotidie inferri solet. Feriis popularibus celebratur quotannis vindemia, quo tempore ex uvis maturis nuper collectis mustum aut pedibus aut torcularibus exprimitur. Hilaritas potatorum ebrietasque, quas ab alcohole provocatas nunc scimus, olim e divina vini natura deduci credebantur. Religionibus polytheisticisdeus qui primum vini inventorem fuisse dictus est, apud RomanosLiber Pater, apud GraecosDionysus qui et Bacchus nuncupatus est. Religionibus monotheisticis vini potestas variis modis exprimitur: Christiani ad Eucharistiam adhibent, Iudaei ad epula sollemnia, exempli gratia die sabbati; Mussulmani autem potationem vini ob intoxicationem plerumque prohibent.
Nomen
Nomina tam Latinum vinum quam Graecumοἶνος, Albanicumvenë,ArmeniacumginiHethiticumquewiyana a quibusdam e verbo quodam Indoeuropaeo *win-o- deducuntur et cum appellatione plantae Latina "vitis" adsimilantur, sed haec res incerta est. Aliae linguae eiusdem regionis, familiae Semiticae attributae, nominibus similibus utuntur, e.g. Arabicewain,Hebraicejajin. Nonnulli haec nomina omnia e lingua quadam Caucasica antiqua mutuata esse censent: Georgice enim (in familia Kartvelica) nomen ღვინო ghvino "vinum" citant et e verbo ღვივილი ghvivili "florire, bullire" derivant.
A vindemiis Liviae et Augusto gratis incipiens, Plinius maior genera vinorum antiqua curiose enumerat tam Italica quam "transmarina" (i.e. quae mare Ionium transierant):
Antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amyclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa Neronis, quam a Baiano lacuOstiam usque navigabilem incohaverat.
Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime Faustiniano; cura culturaque id collegerat. exolescit haec quoque copiae potius quam bonitati studentium ... nec ulli nunc vino maior auctoritas. Solo vinorum flamma accenditur. Tria eius genera: austerum, dulce, tenue. Quidam ita distingunt, summis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis Falernum. Non omittendum autem nulli eorum quae celebrentur iucundum saporem uvae esse.
At tertiam palmam varie Albanaurbi vicina, praedulcia ac rara in austero, item Surrentina in vineis tantum nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem salubritatemque. Tiberius Caesar dicebat consensisse medicos ut nobilitatem Surrentino darent; alioqui esse generosum acetum; C. Caesar, qui successit illi, nobilem vappam. Certant Massica atque a monte GauroPuteolosBaiasque prospectantia. Nam Falerno contermina Statana ad principatum venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse, suos rerum proventus occasusque. Iuncta iis praeponi solebant Calena et quae in vineis arbustique nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna, Privernatia. Nam quod Signia nascitur, austeritate nimia continendae utile alvo, inter medicamina numeratur.
Quartum curriculum publicis epulis optinuere a Divo Iulio (is enim primus auctoritatem iis dedit, ut epistulis eius apparet) Mamertina circa Messanam in Sicilia genita; ex iis Potulana, ab auctore dicta illo cognomine, proxima Italiae laudantur praecipue. Est in eadem Sicilia et Tauromenitanis honos lagoenis pro Mamertino plerumque subditis.
Vinum ex uvis passis coctum dicitur vinum passum, sive simplicius passum. Romani vino passo nonnumquam pro melle utebantur. Hodie passa adhuc exstant, sed sat rara et pretiosa sunt. Sacerdotes Ecclesiae Orthodoxicae Graecae passo in sacramentocommunionis utuntur.
Conditum apud Romanos fuit vinum melle, pipere, et variis herbis aromatisque commixtum. Conditi sunt varia genera, e.g. Conditum melizomum (viaticum), Conditum paradoxum (id est 'mirum'), Conditum Camerinum etc. Aevo Medio vina condito similia pigmentum et vinum Hippocraticum appellabantur
Vinum Graecum, ut dicitur, in Italia factum est, aevo antiquo et mediaevali, ad similitudinem vinorum transmarinorum.
absinthiatum sive absinthites est vinum absinthio tinctum, vulgo nonnumquam vermouth
↑Iohannes Fridericus Zückert, Materia alimentaria (Berolini: Augustus Mylius, 1769) (pp. 341-353 apud Google Books); Iosephus Iacobus Plenck, Bromatologia seu doctrina de esculentis et potulentis (Lovanii: van Overbeke, 1797) (pp. 318-332 apud Google Books). Nomina Latina dissonantia praebet Henricus Adolphus Langheinreich, De vinis (Berolini, c. 1825) pp. 26 et 28: "Malacense" ex Hispania, "Maderense" idem quod Maderaicum, "Capitale" idem quod Capense.
ante 1309 : Tractatus de modo praeparandi et condiendi omnia cibaria I.1-18 (Marianne Mulon, "Deux traités inédits d'art culinaire médiéval" in Bulletin philologique et historique (jusqu'à 1610) du Comité des Travaux Historiques et Scientifiques [1968 (1971)] vol. 1 pp. 369-435) Textus
1568 : William Turner, A New Boke of the Natures and Properties of all Wines that are commonly used here in England ... whereunto is annexed the booke of the natures and vertues of triacles. Londinii: William Seres
1875 : Henry Vizetelly, The wines of the world characterized & classed : with some particulars respecting the beers of Europe. Londinii: Ward, Lock, 1875 Textus
Encyclopaedica et lexicographica
Hanten, Christa, et al. 2008. Der Brockhaus Wein: Rebsorten, Degustation, Weinbau, Kellertechnik, internationale Anbaugebiete. 2a ed. Mannheim: Bibliographisches Institut. ISBN 978-3-7653-0281-7.
Foulkes, Christopher. 2001. Larousse Encyclopedia of Wine. Larousse. ISBN 2-03-585013-4.
Henry, Albert. 1996. Contribution à l'étude du langage œnologique en langue d'oïl (XIIe-XVe s.) (Académie royale de Belgique, Classe des lettres et des sciences morales et politiques, Mémoires de la Classe des Lettres in-8°, 3a ser., 14). 2 voll. Bruxellis.
Organisation internationale de la vigne et du vin. 1963. Lexique de la vigne et du vin. Louvain: Éditions Ceuterick.
Pigott, Stuart. 2004. Planet Wine: A Grape by Grape Visual Guide to the Contemporary Wine World. Mitchell Beazley. ISBN 978-1-84000-776-3.
Renouil, Yves, ed. 1962. Dictionnaire du vin. Bordeaux: Éditions Féret et fils.
Robinson, Jancis. 2006. The Oxford Companion to Wine. Ed. 3a. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-860990-6.
Steurer, Rudolf. 2003. Steurers Weinhandbuch. Vindobonae: Carl Ueberreuter Verlag. ISBN 978-3-8000-3933-3.
De vinorum multiplicitate
Bell, Bibiane, et Alexandre Dorozynsky. 1970. Le livre du vin: Tous les vins du monde, ed. Louis Orizet. Lutetiae: Les Deux Coqs d'Or, 29 rue de la Boétie, 75008.
Dumay, Raymond. 1967. Guide du vin. Lutetiae: Éditions Stock
Lichine, Alexis. 1984. Encyclopédie des vins et des alcools de tous les pays. Lutetiae: Éditions Robert Laffont-Bouquins. ISBN 2-221-50195-0.
MacNeil, Karen. 2001. The Wine Bible. Workman. ISBN 163054345.
Pigott, Stuart. 2005. Schöne neue Weinwelt: von den Auswirkungen der Globalisierung auf die Kultur des Weines. Francofurti ad Moenum: Fischer. ISBN 3-596-16041-3.
Zraly, Kevin. 2006. Windows on the World Complete Wine Course. Sterling. ISBN 1-4027-3928-1.
McGovern, Patrick E. 2009. Uncorking the Past: The Quest for Wine, Beer, and Other Alcoholic Beverages. Berkeleiae: University of California Press. cap. 1 (Paginae selectae apud Google Books)
McGovern, Patrick E et al. 2017. "Early Neolithic wine of Georgia in the South Caucasus." Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America vol. 114 pp. E10309-E10318 JSTOR
McGovern, Patrick E., Stuart J. Fleming, Solomon Katz, edd. 1995. The Origins and Ancient History of Wine. Luxemburgii: Gordon & Breach. (Paginae selectae apud Google Books)
Tchernia, André. 1986. Le vin de l'Italie romaine. Essai d'histoire économique d'après les amphores. Romae. Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome vol. 261. Textus apud persée
Tchernia, André, et Jean-Pierre Brun. 1999. Le vin romain antique. Grenoble: Éditions Glénat. ISBN 2-7234-2760-9.
Historia
Billiard, Raymond. 1913. La Vigne dans l'antiquité. Lugduni: Lardanchet. Textus[nexus deficit]
Bouvier, Michel. 2009. Le vin, c'est toute une histoire. Lutetiae: Jean-Paul Rocher Éditeur. ISBN 2-917411-23-6.
Guerreau, Alain. 2001. "Vinea" in Monique Goullet, Michel Parisse, edd., Les Historiens et le latin médiéval (Lutetiae: Editions de la Sorbonne, 2001. ISBN 9782859444204
Johnson, Hugh. 2002. Une histoire mondiale du vin. Lutetiae: Éditions Hachette Pratique. ISBN 2-01-236758-5.
Michael Matheus, ed. 2004. Weinproduktion und Weinkonsum im Mittelalter. Stutgardiae: Geschichtliche Landeskunde.
Rives, Max. 1986. Les origines du vignoble. In La vigne et le vin, in Science & Vie 155 (Septembre):12-19. ISSN 0151-0282.
Saltarelli, Jean-Pierre. 2007. Les vins des papes d'Avignon et le colica pictunum du vicomte de Turenne. Bulletin de la Société scientifique, historique et archéologique de la Corrèze 127.
Oenologia
Dittrich, Helmut Hans, et Manfred Großmann. 2005. Mikrobiologie des Weines. Ed. 3a. Stutgardiae: Eugen Ulmer. ISBN 978-3-8001-4470-9.
Navarre, Colette. 1988. L'œnologie. Lutetiae: Éditions J. H. Baillière (Technique et Documentation - Lavoisier). ISBN 2-85206-431-6
Jean-Luc Berger,. 1986. Les filières de la vinification. In La vigne et le vin, in Science & Vie, 155 (Septembre):72-79. ISSN 0151-0282.
Chantal Crenn, Marion Demossier et Isabelle Techoueyres, edd., Wine and Globalization (Anthropology of Food no. 3, 2004)
Contextus culturalis
Pierre Androuet, "Le vin dans la religion", "Le vin dans l'art" in Charles Quittanson, François des Aulnoyes, edd., L'élite des vins de France (Lutetiae: Éditions Centre National de coordination, 1969) no. 2 pp. 137-143