Guilielmus Turnerus,[1] vulgo William Turner (Morpitii in Northumbria inter annos 1508 et 1512 natus; die 7 Iulii1568 mortuus) fuit botanista et rerum theologicarum disputator. E lectura libri A new booke of spirituall physikIoannes Strype (Cranmeri biographus) Turnerum auctorem Protestantem compendiosius aestimavit: "Vir facundissimus, monita consiliaque sua sub sermone lepido et iucundo introducebat."[2] A recentioribus, operis A New Herbal studentibus, pater artis botanicae Britannicae censetur.
De iuventute
Ioannes Balaeus iuventutem Turneri inter centuria de illustribus Britanniae Maioris scriptoribus descripsit aspectu Protestantium:
Guilhelmus Turnerus, ex septentrionali insulae patria oriundus, Cantabrigiae omni bonarum litterarum literarum eruditione, Latinus et Graecus rhetor ac poeta clarissimus emicuit. Nusquam Antichristo characterizatus, hoc est nec rasus nec unctus (quod auditu fit rarissimum) evangelium regni ex puro Dei zelo per universam fere Angliam gratis praedicabat elegantissimus tunc iuvenis.[3]
Filius coriarii ut videtur, in urbe nativa educatus est ubi linguam Latinam apud Ioannem Lange didicit habitudinesque avium et naturam plantarum observavit quas ab 1538 seriatim conscripserit.[4]
Ab anno 1526 sub patronatu Thomae Wentworth(en) apud aulam PembrochiaeCantabrigiensem studebat.[5] Baccalaureatus iam anno 1530 erat, quo anno socius aulae Pembrochiae electus est. His annis tres libellos de religionis reformatione Anglice vertit e Latino sermone: primum anno 1534, auctore Ioachimo Vadiano et titulo De veteri et novicio Deo, cui versioni titulum Anglicum dedit A worke entytled Of ye Olde God & the Newe; deinde anno 1537 versionem operis a principio Theodisce scriptum, auctore Urbano Rhegio et titulo Die new leer sambt irer Verlegung, de prioritate textibus Biblicis in re theologica, cui titulum Anglicum A Comparison betwene the Olde Lernynge & the Newe dedit.[6] Cantabrigiae res naturales observavit,[7] itidem per comitatum Cantabrigiensem[8] et Angliam orientalem.[9]
Opusculum primum de plantis eodem anno divulgatum est, titulo Libellus de re herbaria novus: ibi Turnerus herbas 144 Latine descripsit, nominibus Graecis Anglicisque appositis. Hoc opus Thomae Pattinson Northumbriensi dicavit qui eandem aulam frequentabat.
Cantabrigiae etiam morans Nicolao Ridleio contubernalis fit: qui etiamsi decem annis maior natus "collega et in theologicis exercitationibus antagonista" erat, qui "multos annos nobiscum in collegio Pembrochiano vixit", qui "me primus Graecae linguae <pleniori cognitione> instruebat", qui "arcu ... et pila palmaria saepissime se mecum exercuit".[10][11] Sed eisdem annis in re theologica Hugo Latimerus praeter alios Turneri coaevos non paucos ad religionem Protestantium suadebat Turnerumque ipse, qui se Latimeri discipulum fuisse in praefatione opusculi Against the Poison of Pelagius ("contra venenum Pelagianum") anno 1551 confessus est. Ipse invicem Rolandum Taylerum(en) martyrem futurum cognoscens ad Protestantismum suadebat: ad eius usum libellum Latinum satis famosum, cuius titulus est Unio dissidentium, Hermano Bodio attributum, praebuit. Huius opusculi anno 1538 versionem Anglicam edidit et patrono Thomae Wentworth dicavit.[12]
Cum ad diaconatum anno 1536 ordinatus esset et praedicandi licentiam ab aula mox concessam accepisset, a Cantabrigia decedens variis locis praedicavit. Thomam Elyot his annis ut videtur cognovit, iuxta Combecomitatus Oxoniensis visitabat, de nominibus usibusque plantarum disputavit: eaedem enim res in Dictionario ab Elyot, in Herbal a Turnero nonnumquam describuntur.[13] Contra diaconatus regulas Ioannam Alder Cantabrigiensem in matrimonium mense Novembri 1540 duxit.[14]
De prima vagatione
Balaeus his verbis vitam Turneri iuvenis, tamquam alterius sui ipsius (nam paenultime vitarum omnium a se scriptorum ordinavit, loco ultimo autobiographiae suae reservato) concludit:
Carcerariae inclusionis molestias ... pertulit multas et longas: inde tandem magno Christi beneficio liber, Italiam accessit, et post experimenta suae doctrinae illic publica, medicae professionis insignia, Ferraria detulit domum. Validissimis scripturis suos Anglicos, tam regem ipsum quam subditos omnes, pie admonuit ... Claruit anno 1548 (quo haec exaravimus) optimi principis Edwardiducis Somersetensis, Angliae protectoris, medicus, ut audio.[15]
Amicis etenim Protestantibus nonnullis incarceratis, sicut interdum ipse, Turnerus mense Iulio 1540 exsilium petivit, quo mense Caleti morans Ferdinandum de Sancto Severino(en) principem incurrit.[16] hortum baronis Cobham(en), procuratoris huius urbis, visitavit plantamque vulvariam observavit.[17] Ad studia medica persequenda, gratia "subsidii" quod Nicolaus Ridleius (eodem anno magister aulae Pembrochiae promotus) "nobis in Germania exulantibus ex Anglia emiserit",[10]Coloniae profectus, ibi cum Gerardo Veltvycko de vero absinthio Pontico et irione disputavit.[18] Per vallem Rhenanam usque ad Italiam anno 1542 penetravit resque naturales in itinere observavit.[19]Venetiis degens apothecas aromatum medicamentorumque admiratus est.[20]
Turici Conradum Gesnerum primum cognovit: Gesnerus Turnerum, Turnerus Gesnerum annis insequentibus saepe in operibus suis citabant; Gesnerus Turnero epistulam anno 1562 miserit qua opera sua tam confecta quam conficienda enumeravit verbis "Vale Turnere doctissime, mei subinde memor, cum alias, tum in tuis erga Deum O.M. precibus, sicut ego etiam tui sum" conclusam.[27] Deinde Basileae, Bonnae brevia temporis spatia, Coloniae aliquot menses moravit. Leonhartum Fuchsium et Valerium Cordum (mox in Italia moriturum) hoc tempore ut videtur incurrit.[28] Basileae anno 1543, pseudonymo William Wraghton, librum controversialem The Huntyng and Fyndyng out of the Romyshe Foxe divulgari iussit contra Stephanum Gardiner episcopum cancellariumque quem mox verbatim "ne plus sine causa me haereticum nuncupes" monuerit "sicut olim superbissime in aula tua nuncupasti" (not to call me heretike without a cause, as ye did once in your hall ryght proudly).[29] Anno insequenti librum historiae naturalis Avium praecipuarum ... brevem et succinctam historiam Coloniae edidit et puerulo Eduardo, principi Walliae futuroque regi, dicavit.[30] Etiam per vallem Rhenanam descendens plantas observabat et de medicamentis quaerebat.[31]
Emdae primum cognovit Ioannem a LascoreformatoremPolonum, Erasmi amicum, qui Emdae ab anno fere 1541 moraverat.[35] Turnerus anno 1545 suam controversiam pseudonymam prolongavit, libro cuius titulus est The Rescuynge of the Romishe Fox fortasse Bonnae edito (sed urbe editionis falsa Wintonia, sede episcopali Stephani Gardiner, nuntiata). Statim Balaeus, biographus Turneri et sui ipsius supra citatus, libellum contra Gardiner sicut sequelam, titulo Yet a Course at the Romyshe Fox, divulgavit.
Turnerus his annis filium Petrum filiasque Winifredam et Elisabetham genuit.[36][14]
De reditu Eduardo VI regnante
In Anglia anno 1546 proclamatione regia damnatus est ut qui religionem turbavisset, sed rege Henrico mortuo, Eduardo principe ad thronum mense Ianuario 1547 elevato sub tutela Eduardi ducis Somersetensis protectoris, Turnerus statim in patriam revocatus est medicusque meruit ipso protectori, qui germanus erat patroni Thomae Wentworth. Dicitur amicus fuisse Ioannis Cheke et Gulielmi Cecil.[37] Anno 1548 glossarium praesertim Anglicum titulo The Names of Herbes in Greke, Latin, Englishe, Duch and Frenche divulgari curavit, explicationibus brevissimis sed haud inutilibus additis.
Wellis breviter habitabat, titulo decani episcopalis nuper concesso.
De exsilio Maria I regnante
Ab 1548 usque in 1553 legatus est parlamento Anglico pro burgo Ludgershall, sed iam anno 1551 ineunte exsilium rursus petiverat, regente Maria Protestantibus inimica. Deinde ColoniaeWormatiaeque morabat atque Weissenburgi in Bavaria ubi artem medicam exercuit.
Anno circiter 1551 Ioannes a Lasco exemplar Erasmianum operum Aristotelis et Theophrasti, quinque voluminibus Venetiis ab Aldo annis 1495-1498 impressum, Turnero aut vendidit aut dono dedit.[35]
Ab anno 1551 magnum opus A New Herball prodiit, tribus voluminibus editum, quorum primum Londinii sed secundum tertiumque Coloniae Agrippinae, annis 1562 et 1568, impressa sunt. Primum volumen duce Somersetensi protectori, secundum volumen Thomae Wentworth iuniori, prisci patroni filius, dicavit.[5] De piscibus et nominibus eorum Anglicis epistula ad Gesnerum anno 1557 misit quod Gesnerus in appendice suis Historiis animalium anno insequenti divulgaverit.[38] Opuscula etiam de balneis (praecipue Bathoniensibus; anno 1562) et de theriacis edidit.
De secundo reditu
Anno 1558, Elizabetha regina, Wellas revenit (titulo decani non ante annum 1561 reddito). Hortus plantarum medicinalium ibi creavisse dicitur; herbas silvestres prope Wellas virentes observavit.[39]Londinium magis magisque aegrotans anno 1566 petivit ibique anno 1568 mortem obiit.
E scriptis eius admiratio auctorum classicorum, tam Latinorum quam Graecorum, videtur: e quibus veram verborum significationem accuratissime extrahere studebat.[40]AristotelemTheophrastumque e versione Latina Theodori Gazae (Venetiis, 1503/1513) a principio cognovit, sed, ante divulgationem secundi voluminis Herball, exemplar Erasmianum editionis Graecae ab Aldo editae (Venetiis, 1495/1498) adquisiverat Theophrastique Historiam plantarum in hac editione fortasse perlegerat, si ille fuerit qui in hunc textum sublineationes modestas addidisset. DioscoridisMateria medica in versione Latina Ruellii (Parisiis, 1516) et editione Graeca Marcelli Vergilii (Coloniae Agrippinae, 1529) cognovit; commentarium Latinum Petri Andreae Matthioli perlegerat. GaleniDe alimentorum facultatibus libros crebriter citavit; Aetium medicum Latine legebat in editione (Basileae, 1542) ab Iano Cornario curatam, quem lingua Graeca doctissimum artisque grammaticae Graecae peritissimum censebat.[41]
Theocritum Graece et e Latina Eobani Hessi versione (Francofurti, 1545), Athenaeum e versione Natalis de Comitibus Latina (Venetiis alibique, 1556), VergiliiGeorgica et Eclogae Latine citavit. NicandriAlexipharmaca non ex editione bilingui Parisiensi (1549) cognovit, sed e Graeca anno 1530 et Latina anno 1531 separatim divulgatis, scholiis subiunctis. Omnium saepissime PliniiNaturalem historiam ex illa editione (Basileae, 1525) quam "Plinium meum ab Erasmo correctum, a Frobenio editum" nuncupare solebat (mi Plini corrected by Erasmus and prynted by Frobenius).[42]
Se Cantabrigiae studentem de herbis arboribusque medicamentisque Anglice scripta nulla, Latine perpauca reperire potuisse meminit: ergo Anglice scribere et praeter alias res de rebus naturalibus Angliae quaerere statuisse.[48] Anglos coaevos eruditiores commendavit, sed, ut qui nihil Anglice in re herbaria scripsissent, obiurgavit, videlicet doctores Ioannem Clement(en), Thomam Wendy(en), Georgium Owen(en), Eduardum Wottonum(en), magistrumque Falconerium (contubernalem olim suum Ferrariae in urbe).[49] Nomina plantarum animaliumque Anglica iam scholaris Cantabrigiensis assidue quaerebat ut ad nomina Latina appropinquabat:
Narcissus: diu hic apud nos sub peregrinis nominibus delituit. Nec erat ulla herba que me magis narcisso torsit, nam postquam vigesies eius picturam et delineationem vidissem, et quam potui diligentissime perpendissem, nusquam tamen potuit inveniri qui hanc mihi herbam potuit exhibere, multo minus eius Anglicum nomen indicare. Tandem quum animi recreandi gratia in Northfolcia rusticarer, ambulanti commodum puella nondum septennis in vico mihi obviam venit, dextera manu alborum florum manipulum gestans: continuo conspectis herbis mecum ita cogitatbam, Hi sunt narcissi (nam descriptionis illius herbae adhuc recens erat lectio) aliquotque ab illa precibus emendicabam. Caeterum rogantem nomen herbae nullo responso dignabatur. Percontabar autem ab illis qui proximos pagos et castella habitarent, quodnam esset huic herbe nomen inditum. Respondebant omnes herbam vocari Laus tibi, nec aliud nomen potui ab illis expiscari. Caeterum domum reversus asphodelum multis etiam vocari Laus tibi didici. Seniculus quidam cui nomen est Guarinus Asshe, Barnwelliensis monasterii(en) canonicus, rei herbariae pulchre gnarus, hanc herbam Frenche gelofer vocari affirmabat: hiis licebit uti nominibus donec aptiora occurrerint.[50]
Usus medicinales cibariosque et nomina Anglica ex ore populi describebat:
Alsine dicta est quia lucos (quos Greci ἀλσὴ vocant) umbrosaque et nemorosa amet loca. Myosotis etiam hec dicitur, Latine auricula muris, sed non est nostra Mouseare que in asperis et incultis locis crescit. Caeterum herba illa est quam nostrates mulieres vocant chykwede aut chykenwede. Qui alunt aviculas caveis inclusas, hac solent illas (si quando cibos fastidiant) recreare.[51]
Ipse observator primus nonnumquam habitudines avium pisciumque denotavit aliosque relationem suam augere incitavit:
Rubecula, quae non secus aestate quam hyeme rubrum habet pectus, quam possit longissime ab oppidis et urbibus in densissimis vepretis et fruticetis ad hunc modum nidulatur. Ubi multa querna reperit folia, aut quernis similia, ad radices veprium, aut densiorum fruticum, inter ipsa folia nidum construit: et iam constructum, opere veluti topiario foliis contegit. Nec ad nidum ubique patet aditus, sed una tantum uia ad nidum itur. Ea quoque parte, qua nidum ingreditur, longum struit ex foliis ante hostium nidi uestibulum, cuius extremam partem pastum exiens, foliis claudit. Haec, quae nunc scribo, admodum puer observavi, non tamen inficias iverim, quin aliter nidulari possit. Si qui alium nidulandi modum observaverint, edant, et huiusmodi rerum studiosis, et mihi cum primis non parum gratificabuntur. Ego, quod uidi, aliis candide sum impertitus.[52]
Fortuna
Exemplar Aristotelis Erasmianum, quod ab Ioanne a Lasco acceperat, ultimis vitae annis Bibliothecae cathedrali Wellensi dono dedit, teste epigrammate quod primo volumine superscripsit:
Haec ego dona dedi Wellensi bibliothecae
Turnerus nomen cui Guilielmus erat.
Ibidem hodie usque servatur.[35] Libellus eius schedarum manu scriptus (commonplace book), bis saeculo XIX venditatus,[53] recenter apud bibliothecam municipalem Bathoniensem repertus est.[54]
1544 : Avium praecipuarum, quarum apud Plinium et Aristotelem mentio est, brevis et succincta historia. Coloniae (Textus apud Google Books) Textus apud Monacenses
1558 : "Epistola G. Turneri" [de piscibus] in Conradus Gesnerus, Historiae animalium liber IIII, qui est de piscium et aquatilium animantium natura (Tiguri: apud Christoph. Froschouerum, 1558) pp. 1294-1297
1568 : A New Boke of the Natures and Properties of all Wines that are commonly used here in England ... whereunto is annexed the booke of the natures and vertues of triacles. Londinii: William Seres. Recensio Michiganensium
De religione
1543 (pseudonymo William Wraghton) : The Huntyng and Fyndyng out of the Romyshe Foxe. Basileae (re vera Bonnae) Recensio Michiganensium
1545 (pseudonymo William Wraghton) : The Rescuynge of the Romishe Fox, otherwise called The examination of the hunter, devised by Steven Gardiner. Bonnae? Recensio Oxoniensium
1555 : A new booke of spirituall physik for dyverse diseases of the nobilite and gentlemen of Englande. Romae (re vera Emdae) (Textus apud Google Books) Recensio Michiganensium
1841 : [Epistula ad Ioannem Foxe de Nicolao Ridleio aliisque martyribus Protestantibus: ms. BL Harleianus 416 f. 132] in Henry Christmas, ed., The Works of Nicholas Ridley (Londinii: Parker Society, 1841) (pp. 487-495 apud Google Books) (Latine, Anglice)
↑"per Dr. Guilielmum Turnerum": sic titulus Avium praecipuarum ... historiae (1544), vide imaginem
↑Being a very facetious man, he delivered his reproofs and counsels under witty and pleasant discourse: Ioannes Strype, Memorials Of ... Thomas Cranmer. Londinii: Richard Chiswell, 1694 (p. 357 apud Google Books)
↑ 5.05.1And who hath deserved better to have my booke of herbes to be given to him then he whose father with his yearly exhibition did helpe me, beyng student in Cambridge of physik and philosophy?Herbal IIsig. Aiii r°
↑Herbal I (ed. 1551) sig. Ciii v°, Jiv, Liiii, Pv v°; Herbal I (ed. 1568) p. 197; Herbal II f. 13v°, 136v°; Names sig. Div v°; Avium historia pp. 101-102; haec omnia fide Raven (1947) pp. 84-85 ubi alias citationes plures reperire potes.
↑Epistola de piscibus; Wheeler et al. (1986). Raven (1947) pp. 112-114 et alibi, unde Jones (1988) pp. 91-92; Addyman (2018); Florike Egmond, "On Northern Shores: Sixteenth-Century Observations of Fish and Seabirds (North Sea and North Atlantic)" in Arthur MacGregor, ed., Naturalists in the Field: Collecting, Recording and Preserving the Natural World from the Fifteenth to the Twenty-First Century (Lugduni Batavorum: Brill, 2018) pp. 129-148
↑I could learne never one Greke neither Latin nor English name, even amongest the physiciones, of any herbe or tre, suche was the ignorance in simples at that tyme; and as yet there was no Englishe herbal but one, al full of unlearned cacographees and falslye naminge of herbes; and as then had nether Fuchsius nether Matthiolus nether Tragus written of herbes in Latin: Herbal III in praefatione
↑catalogus; Johnye Cannon Sturcken, The Commonplace Book of William Turner: an annotated catalogue (dissertatio Universitatis Texanae, 1963) catalogus; exemplar venale
1562 : Conradus Gesnerus, De libris a se editis: epistola ad Guilielmum Turnerum theologum et medicum excellentiss. in Anglia. Tiguri: apud Christophorum Froschouerum, 1562 Textus
Editiones operum recentiores
1641 : Ad nobilem Britannium, or An abstract for Englands royall peeresRecensio Michiganensium
1851 : Robert Potts, ed., The Huntyng and Fynding Out of the Romish Fox, by Wyllyam Turner. Londinii: Parker, 1851 (Textus apud Google Books) Recensio
1881 : James Britten, ed., The Names of Herbes, by William Turner. Londinii: English Dialect Society, 1881 Textus
1903 : A. H. Evans, ed. et interpr., Turner on Birds: A Short and Succinct History of the Principal Birds Noticed by Pliny and Aristotle. Cantabrigiae, 1903 Textus
1941 : Sanford V. Larkey, Philip M. Wagner, edd., A Book of Wines, by William Turner. Novi Eboraci: Scholars' Facsimiles & Reprints, 1941
1965 : James Britten, B. C. Jackson, W. R. Stearns, edd., William Turner: Libellus de re herbaria, 1538; The Names of Herbs, 1548. Londinii, 1965
1986 : Alwyne Wheeler, Peter S. Davis, Elizabeth Lazenby, "William Turner's (c 1508–1568) notes on fishes in his letter to Conrad Gessner" in Archives of Natural History vol. 13 (1986) pp. 291-305 Situs venalis
1989-1995 : George T. L. Chapman, Marilyn N. Tweddle, edd., William Turner, A New Herball. 3 partes in 2 voll. Ashington Northumbriae, 1989; Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1995
1999 : Mats Rydén, Hans Helander, Kerstin Olsson, edd., Libellus de re herbaria novus, 1538: William Turner. Holmiae: Almqvist & Wiksell
Eruditio
Marie Addyman, "William Turner: A Milestone in Botanical Medicine" in S. Francia, A. Stobart, edd., Critical Approaches to the History of Western Herbal Medicine (Londinii: Bloomsbury, 2014) (Paginae selectae apud Google Books)
Marie Addyman, The Natural History of the North in Tudor England: A Gazetteer of William Turner's References to Birds, Fishes and Plants. Morpeth, 2017
Marie Addyman, William and Peter Turner: A Family of English Renaissance Physicians. Morpeth, 2017
Marie Addyman, "“Judge by Experience and by Learninge”: the fieldwork of William Turner (c.1508-1568)" in Arthur MacGregor, ed., Naturalists in the Field: Collecting, Recording and Preserving the Natural World from the Fifteenth to the Twenty-First Century (Lugduni Batavorum: Brill, 2018) pp. 104-128
E. J. Carlson, "The marriage of William Turner" in Historical Research vol. 65 (1992) pp. 336–339
George T. L. Chapman, "William Turner of Morpeth, Northumberland (1508-68)" in G. T. L. Chapman, M. N. Tweddle, edd., William Turner, A New Herball (vol. 1. Ashington Northumbriae, 1989) pp. 8-15
"William Turner and the Medical Book Trade" in Sarah Neville, Early Modern Herbals and the Book Trade: English Stationers and the Commodification of Botany (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2022) cap. 7
Charles E. Raven, English Naturalists from Neckam to Ray: a study of the making of the modern world (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1947) pp. 48-137 Inter fontes nostros