Nobiles Burgundi vineas huius pagi iam saeculo XIII acquirebant, inter alias prope oppidum Pupillin ubi optima vina etiam hodie nascuntur.[2]Brugis annis 1374 et 1375 Philippus Audax bonitatem vinorum comitatus et ducatus Burgundiae regibus Francorum Carolo VI et Anglorum Eduardo III magnifice demonstravit, inter quae Arbosiensis:
"hos omnes principes inter se disputantes sua in urbe Brugensi recepit eosque per totam, quam ibi consumpsere, hiemem ad convivia opipare apparata accersivit, in iisque epulis maximam vini Belnensis, Arbosiensis et Castro-charolini suppeditavit copiam. Sic nimirum Burgundiae dux esse se suavium vinorum (tam comitatus quam ducatus) facile principem voluit convivis suis perspectum".[3]
Saeculo XVI bonitatem vinorum Arbosiensium per Franciam agnoscebatur;[4] saeculo XVII ineunte Casparus Laudismannus vinum "Burgundicum quod appellatur Darbosianum Le vin d'Arbois" sermone bilingui laudavit.[5]Ludovicus Pasteur, qui Arbosiae educatus est, Lutetiae denuo habitans vinum a patre productum cottidie bibebat vineaeque familiae suae in inquisitionibus biologicis suis utebatur.[6]
Vina tam rubra quam alba producuntur, varietatibus indigenis adhibitis. Celeberrima sunt vins jaunes ("flava") et vins de paille ("paleacea" dulcia et fortissima).
↑... parquoy furent tous ces princes à Bruges sans pouvoir tomber en aucun accord. Auquel lieu ils sejournerent tout cest hyver, et y tint le duc de Bourgogne grand estat, où ne furent épargnés les bons vins de Beaune, Arboys, et chasteau Charlon, voulant bien monstrer que le duc de Bourgogne est le prince des bons vins, tant au duché qu'au comté: Paradinus (1566); versio Latina e Salins (1702) dempta, admodum emendata
1618 : Casparus Laudismannus, Consilium integrum et perfectum de exoticis linguis Gallica et Italica recte et eleganter addiscendis. Stetini: Typis Rhetianis (p. 381 apud Google Books)
1702 : Ioannes Baptista de Salins, Defensio vini Burgundiani adversus vinum Campanum. Parisiis (p. 9 apud Google Books)
1748 : Georg Heinrich Behr, Zwey Bücher Von der Materia medica. Argentorati (p. 508 apud Google Books) ("Vin d'Arbois")
1808 : Jean-Antoine-Claude Chaptal et al.; Iosephus Voltiggi, interpr., Tractatus de vitis cultura arteque parandi vinum. Viennae [i.e. Vindobonae] (vol. 1 p. 68)