Tribus annis post, Scholae normalis superioris Parisiensis praesens scientificus institutus est, antequam anno 1868 praeses laboratorii chemico-physiologici ad scholam normalem fieret. Anno 1887, eum tamquam secretarium Academiae Francicae perennem videmus. Tamen anno 1889, munera omnia deposuit, ut pecuniis flatis conflatisque Instituto Pasteur totus vacaret.
Labor
Pasteur acidum tartaricum in duo acida divisit, radium luminis aeque fortiter, sed varias in directiones verterent. Productum regulare glycerini et acidi succilynici in alcoholicis faciendis cum successu arguit, et partes faecis aliorumque organismorum minorum magnas in fervoribus efficiendis extulit. Anno 1862, novam rationem aceti demonstrandi praesentavit, antequam de cervesia et faeculentis puris utendis lucubraret. Insuper testimonium dedit de putredine celerius attingenda carbonicis oxygenicis separatis.
Inde rationem de archigenesi appugnans experimenta multa sollerter atque affabre fecit. Quae partim repetitiones sunt rerum quas Henricus Schröder et Theodorus de Dusch de carne conservanda fecerant. Praeterea vias pretiosas de processibus tabis nocivis vitandis aperuit, ante omnia in potionibus fervore temptatis (i.e. in vino, cervesia). Pasteur bombycum insaniam explicavit, et cellulas sentas contra infirmitatem commendavit. Anno 1877, inquisitiones de bacillisanthracis et bacteriis pullorum cholerae coeptavit. Doctrinam de venenis insaniae mitigatis proclamavit, arguens bestias vaccino firmatos contra venenum non mitigatum immunitatem habere. Eodem labor de anthrace et rabie quoque maximi momenti erant. In citato Instituto homines, a canibus morsi vaccino aliti atque curati sunt.
Monumenta in eius honorem anno 1897 Meloduni, anno 1899 Insulis, anno 1901 Arbosiae, anno Dolae, annoque 1904 Lutetiae erecta sunt.