Monacum seu Monachium[1][2][3] (Theodisce München; Bavarice Minga) est urbs et caput maxima terrae foederalis Bavariae. Urbs, cui erant habitantium1510378 anno 2023, tertia est Germaniae omnis quo ad incolas pertinet, locum primum Berolino alterumque Hamburgo cedens.
Urbs medio saeculo duodecimo rite condita, sedes olim ducum et regum Bavariae, sedes (una cum Frisinga) archiepiscoporum Archidioecesis Monacensis et Frisingensis, universitatibus museisque ornata est. Quotannis mense Septembri exeunte per dies quattuordecim Octobralia habentur Germaniae maxima et celeberrima. Maiora sunt quam solemnia Canstadii popularia, quae ipsae quoque a fine mensis Septembris usque ad mensem Octobrem habentur.
Monacum est caput provinciae, quarum in Bavaria sunt septem. Inter metropoles Germaniae maximam densitatem incolarum habet.
Editissimus urbis locus est Mons Warnberg, cuius culmen 579 metra super mare est; infimus Schwarzhölzl, in Feldmochingo, parte urbis boreali, situs, qui locus 482 metra super mare iacet.
Isara flumen 13.7 chiliometra per terram urbis ex occidente australi in orientem borealem fluit. Insula musei, in qua Museum Germanicum est, atque proxima Insula Pratina sunt insulae celebratae fluminis. Districtus multos lacus magnos habet, qui sunt Lacus Ammeris, Lacus Wörthis, atque Lacus Starnbergensis. Aquae fluentes aliae sunt flumen Wuermum (Germanice Würm), qui ex Lacu Starnbergensi veniens per urbem occidentalem fluit, Rivus Hachingensis (Hachinger Bach), qui ad Perlachum territorium urbis init et in boreale Novi Perlachi perit, multa brachia Isarae, quae rivuli urbani Monacenses (Münchner Stadtbäche) dicuntur.
Urbs praeterea est notissima propter theatra et greges musicorum. Kammerspiele et Residenztheater sunt - illud urbanum, hoc publicum - theatra ludorum scaenicorum. Bayerische Staatsoper in Theatro Nationalioperis et ballationibus, Staatstheater am Gärtnerplatzoperettis et musical? et ballationibus dedicatum est. Quotannis Münchner Opernfestspiele mensibus Iunio et Iulio habitae multos homines operarum amantes invitant et adlectant. Greges musicorum, velut Bayerisches Staatsorchester et Münchner Philharmoniker et Münchner Rundfunkorchester in totius orbis terrarum scaenas solent prodire.
Aeroportus Monacum (Codex IATA: MUC) 29 km ab urbis media Monaci abest, secundus maximus aeropoertuum Germaniae est. Connexus est aeroportus cum urbe per autovia A92 et per tramina S, lineas S1 et S8.
Urbi Monaco clima est "oceanicum" per enumerationem Köppen–Geiger, temperatura aëris media mense Ianuario 0.3° atque mense Iulio 19.4°, totius anni 9.7°, minima inter −3.7° et +12.3°, maxima inter 2.7° et 23.1°; pluviis mense Februario ad 46 mm tantum, mense Iulio 122 mm, per annum totum non minus quam 946 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 129 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 55 centesimas mensibus Maio et Iulio et 81 centesimas mense Decembri, horis solis fulgentis mense Decembri 59, mense Iulio 238, per annum totum 1 777 repertis.[4]
↑Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis inter quos "Muenchen, Germany" apud World Weather Information Service.