Flavius Iulius Crispus (natus circa annum 300, mortuus anno 326) filius Constantini imperatoris Romani erat.
Familia et iuventus
Mater Crispi Minervinaconcubina Constantini erat. Postea Constantinus Faustam, filiam Maximiani in matrimonium duxit et Minervinam expulit. Ipse anno 321 quandam Helenam duxit et ex ea filium et filiam habuit[1].
Cursus honorum
1 Martii317Serdicae cum semifratre Constantino II et Valerio Liciniano Licinio, filio Licinii imperatores Caesar factus est. Eodem anno princeps iuventutis nominatus et anno 318 primo consul creatus est. Heres imperii designatus Galliam administravit. Feliciter contra Francos et Alamannos certavit et secundo bello contra Licinium classi prefectus erat: Amandum, dux classis Licinii in Hellesponto vicit.
Mors
Anno 326 inopinans iussu patris in oppido Pietatis Iuliae necatus est[2]. Cum privigna Fausta paulo post necata esset, sunt, qui putent[3] Crispum a Fausta amore illicita insecutus eam repudiavisse; Faustam autem deinde Crispum false stupri apud Constantinum accusavisse, Crispum idcirco a Constantino necatum esse. Sed cum fraus detecta esset, Constantinum et Fausta necari iussisse[4].
Notae
↑Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 253