Ramona Mănescu, praenominibus vulgaribis Ramona Nicole (nata die 6 Decembris1972Constantiae) est rerum politicarum perita Dacoromanica nullius factionis, ad annum 2019 factionis ALDE.
Mănescu, quae est sodalis factionis PN-L, ab anno 2007 legata Romaniae ad Parlamentum Europaeum erat. A die 23 Augusti2013 sd usque 26 Februarii2014 in consilio ministrorum Victoris Ponta ministra vecturae Romaniae fuit[1]. Tum foedus regnandi cum PSD fractum est et ministri PN-L dimissi sunt[2]. Mense Maio 2014 iterum legata ad parlamentum Europaeum electa est[3]. Die 24 Iulii2019Theodoro Meleșcanu successit et nunc nova ministra rerum exterarum Romaniae est [4]. Die 27 Augusti 2019 factio eius ALDE consilium ministrorum reliquit et ministros factionis admonuit, ut de magistratibus se recederent. Sed id non fecit, sed factionem ALDE reliquit et ministra manet[5].