Mircea Dușa
Mircea Dușa (natus die 1 Aprilis 1955 in oppido Toplița in Harghita circulo; mortuus die 19 Decembris 2022) vir publicus Dacoromanus fuit.
Munus
Annis 1984 - 1988 Bucarestae oeconomiae studebat et anno 2004 gradum magistri Universitatis Lucian Blaga Cibiniensis accepit. Annis 1996 - 2001 praeses vicarius societatis oppidorum Dacoromanorum fuit.
Cursus honorum
Dușa, sodalis Factionis Socialis Democraticae Romaniae, annis 1976 - 2000 consiliarius atque postremo praefectus oppidi Toplița fuit. Tum ad annum 2004 praefectus circuli Harghita operam dedit. annis 2004 ad hunc diem legatus ad Cameram Legatorum Romaniae est, a die 8 Augusti[1] ad usque 21 Decembris 2012 administer rerum internarum in consilio ministrorum Victoris Ponta praesidis ministrorum erat. A die 21 Decembris in eodem consilio ministrorum administer munitionis est[2]. Die 4 Novembris 2015 una cum toto consilio ministrorum se a magistrau recessit. Die 17 Novembris Mihnea Motoc eius successor minister munitionis Romaniae nominatus est[3].
Familia
Uxorem duxit atque duos liberos habet.
Nexus externi
Notae
Ministri rerum internarum Romanici
Ministri munitionis Romanici (1861–)
Ministri relationum cum parlamento Romanici
Ministri principales rectionum Romanicarum
Victoris Ponta II 2012 – 2014
Ministri principales rectionis Romanicae
Victoris Ponta IV 2014 - 2015