Sevil Shhaideh

Wikidata Sevil Shhaideh
Res apud Vicidata repertae:
Sevil Shhaideh: imago
Sevil Shhaideh: imago
Nativitas: 4 Decembris 1964; Constantia
Patria: Romania
Nomen nativum: Sevil Canbek

Sevil Shhaideh (nata die 4 Decembris 1964 Constantiae nomine Sevil Geambec) oenonomiae et rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Munus

Annis 1983 - 1987 Bucarestae oeconomiae, mathematicae atque cyberneticae studebat, hoc munere deinde ad annum 1991 in agricultura Constaniae operam dedit, tum ad annum 2007 pro Constantiae circulo, deinique ad annum 2012 pro conventu consiliorum circulorum Romaniae Bucarestae. Anno 2012 secretaria statalis in administerio progressus regionalis facta est[1].

Cursus honorum

Die 20 Maii 2015 ministra progressus regionalis et administrationis Livio Dragnea successit[2], qui praeses PSD factionis electus est. Die 4 Novembris eiusdem anni autem cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae a magistratu recessit. Die 17 Novembris Basilius Dîncu eius successor nominatus est[3]. Die 22 Decembris 2016 a factione PSD prima ministra Romaniae proposita est[4], sed postquam Nicolaus Iohannis praeses rei publicae eam repudiavit, Sorin Grindeanu propositus est praeses ministrorum[5]. Die 4 Ianuarii 2017 ministerium progressus regionalis suscepit. Die 14 Iunii eiusdem anni cum plurimis ministris se a magistratu recessit - propter iurgium inter Sorin Grindeanu et praesidem eius factionis Livium Dragneam. Sed die 29 Iunii iterum ministra progressus regionalis necnon praeses ministrorum vicaria in consilio ministrorum novo Michaelis Tudose facta est[6]. Iam die 13 Octobriseiusdem anni se recedere coactus est corruptionis accusata[7].

Familia

Sevil Shhaideh, matre origine Tatara Crimeensi, patre Turco, Constantiae apud Tataros educata est,[8][9] religione Mussulmana. Matrimonio secundo Syro Akram Shhaideh agronomo nupsit.[10]

Notae

  1. Gandul.info die 20 Maii 2015
  2. digi24.ro die 20 Maii 2015
  3. hotnews.ro die 15 Novembris 2015
  4. hotnews.ro die 22 Decembris 2016
  5. ziarero.antena3.ro die 28 Decembris 2016
  6. libertatea.ro die 29 Iunii 2017
  7. ziare.com die 13 Octobris 2017
  8. "Romanya'da Müslüman Türk Başbakan Önerisi: Sevil Shhaideh" in Posta (21 Decembris 2016) (Turcice)
  9. Sabina Fati, "Un reprezentant al tătarilor în guvernul României: Sevil Shhaideh" (21 Maii 2015) apud Radio Europa Liberă
  10. "Portretul lui Sevil Shhaideh, primul ministru care a depus juramantul cu mana pe Coran" (21 Decembris 2016) apud Ştirile Pro TV

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sevil Shhaideh spectant.
Ministri progressus regionalis Romanici ab anno 2009