Ad annum 1985 Iordache apud Universitatem Craiovensem mechanicae studebat. Tum ad annum 1996 in fabricis in Caracal urbe patria machinator operam dedit. Ad annum 2002 etiam in Craiova studium iurisprudentiae absolvit.
Cursus honorum
Anno 1996 primarius vicarius Caracal electus est et ad annum 2000 mansit. Tum Iordache sodalis factionis PSD (tum PDSR vocata) factus est et primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est, quod officium ad hunc diem administravit. A die 13 Iunii2016 ad usque 21 Decembris 2016 etiam praeses huius camerae fuit. Die 4 Ianuarii2017 minister iustitiae in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominatus est[1]. Iam die 9 Februarii 2017 se a magistratu se recessurum annuntiavit, quod ei decretum de amnestia politicorum crimini datum est[2]. Die 10 FebruariiAnna Birchall ei pro tempore successit[3].