Nicolaus Bănicioiu
Nicolaus Bănicioiu: imago
Nicolaus (Dacoromanice Nicolae ) Bănicioiu (natus die 26 Martii 1979 in Râmnicu Vâlcea ) est medicus dentarius et vir publicus Dacoromanicus .
Munus
Post scholam finitam, Bănicioiu apud Universitatem Medicinae et Pharmaciae Bucarestae medicinae dentariae studebat, medicus operam dedit et assistens universitatis est.
Cursus honorum
Bănicioiu, sodalis factionis PSD , ex anno 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae est.[ 1] A die 21 Decembris 2012 minister iuventutis et artis athleticae in consilio ministrorum Romaniae fuit.[ 2] A die 5 Martii 2014 minister valetudinis fuit.[ 3] Die autem 4 Novembris 2015 cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistratu recessit, et die 17 Novembris Patricius Achimaş-Cadariu eius successor nominatus est.[ 4]
Nexus externi
Notae
Ministri valetudinis Romanici
Ministri iuventutis et artis gymnicae Romanici (1990–)
Ministri principales rectionum Romanicarum
Victoris Ponta II 2012 – 2014
Ministri principales rectionis Romanicae
Victoris Ponta IV 2014 - 2015