Hegedüs, sodalis factionis UDMR, mense Martio 2014 secretaria statalis in ministerio culturae fuit et die 18 Novembris eiusdem anni ministra culturae atque prima ministra vicaria in consilio ministrorum Victoris Ponta facta est[1]. Postquam UDMR consilium ministrorum reliquit, iam die 15 DecembrisIonuţ Vulpescu, sodalis factionis PSD, eius successor factus est[2].