Iacob Ridzi ab anno 1997 sodalis Factionis Democraticae erat, anno 2008 cum tota factione ad PD-L transiit, quem factionem autem die 21 Septembris2012 reliquit[1]. Ab anno 2012 ad factionem PP-DD pertinuit atque mense Octobri 2014 ad factionem UNPR transiit[2]. Ab anno 2004 legata ad Cameram Legatorum Romaniae est et anno 2007/08 etiam legata ad Parlamentum Europaeum. A die 22 Decembris 2008 usque ad 14 Iulii2009 ministra iuventutis in consilio ministrorum Aemilii Boc fuit. A magistratu se recedere coacta est, quod corruptionis accusata est. Qua de causa mense Ianuario 2014 ad quinque annos carceris damnata est[3]. Sed ad summum iudicium provocans non prius quam anno 2015 incarcaerata est. In carcere nunc carmina componit et actrix agit[4].