Hadrianus Videanu
Nativitas:
1 Iunii 1962;
CrevenicuPatria:
Romania
Hadrianus (Dacoromanice Adriean) Videanu (natus die 1 Iunii 1962 in Crevenicu in Teleorman circulo) conductor et vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
Videanu uxorem duxit atque filium et filiam habet.
Munus
Videanu ad annum 1987 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem studebat atque post annum 1990 conductor marmoris et materiarum constructionis operam dat.
Cursus honorum
Videanu, sodalis factionis PD, annis 1990 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. A die 29 Decembris 2004 ad usque 20 Martii 2005 primus minister vicarius in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu erat, deinde ad annum 2008 praefectus urbis Bucarestae erat. Tum in consilio ministrorum Aemilii Boc a die 22 Decembris 2008 ad usque 3 Septembris 2010 administer oeconomiae erat. Ab anno 2008 cum tota factione PD sodalis factionis PD-L factus est. Postea corruptionis et abusus magistratus incusatus [1] et die 29 Ianuarii 2015 etiam pro tempore incarceratus est[2].
Nexus externi
Notae
Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)
Praefecti urbi Bucarestae (1990–)