Sorin Frunzăverde
Sorin Frunzăverde: imago
Sorin Frunzăverde (natus die 26 Aprilis 1960 in Bocșa in Caraş-Severin circulo; mortuus die 3 Novembris 2019 ) machinator et vir publicus Dacoromanicus fuit.
Munus
Postquam scholam finivit, Frunzăverde apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem metallurgiae studebat atque machinator factus est. Tum annis 1985 - 1991 in fabrica metallorum operam dedit. Tum ad annum 1996 apud Cameram Industriae et Commercii in Caraș-Severin.
Cursus honorum
Annis 1996 - 1997 , 2004 - 2006 atque ab anno 2008 praeses consilii Caraș-Severin circuli est. Frunzăverde, sodalis tum factionis PD , in consilio ministrorum Victoris Ciorbea a die 5 Decembris 1997 ad usque 11 Februarii 1998 minister circumiectus fuit. Tum erat minister periegeis in consilio ministrorum Radu Vasile (17 Aprilis - 16 Decembris 1998 ). Deinde, a die 13 Martii ad usque 28 Decembris 2000 , minister munitionis in consilio ministrorum Mugur Isărescu erat. Eodem munere a die 26 Octobris 2006 ad usque 5 Aprilis 2007 praeside ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fungebatur. Annis 2000 - 2004 praetere legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. Annis 2007 - 2009 legatus ad Parlamentum Europaeum erat. Ab anno 2007 etiam sodalis factionis PD-L erat. Ab anno 2012 autem sodalis et praeses vicarius factionis PN-L est[ 1] . Cum eo alii sodales factionem PD-L reliquerunt et finem consilii ministrorum Michaelis Răzvan Ungureanu effecerunt[ 2] .
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Ministri aquarum, saltuum et circumiectús Romanici
Ministri munitionis Romanici (1861–)
Ministri periegesis Romanici annis 1970 - 2009; 2017 -