Radu Berceanu
Radu Mircea Berceanu (natus die 5 Martii 1953 in oppido Râmnicu Vâlcea in Vâlcea circulo) machinator ac vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
Berceanu uxorem duxit atque duos liberos habet.
Munus
Annis 1972 - 1978 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem mechanicae studebat atque machinatoris diploma abstulit. Deinde machinator aeroplanorum in urbe Craiova operam dedit.
Cursus honorum
Ab anno 1990 ad usque 2012 Berceanu senator Romaniae fuit, quo in anno se candidatum iterum futurum negavit[1]. A die 17 Aprilis 1998 ad usque 28 Novembris 2000 in consilio ministrorum Radu Vasile minister industriae et commercii fuit. 22 Augusti 2006 usque ad 5 Aprilis 2007 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister vecturae fuit et eodem officio a die 22 Decembris 2008 usque ad 3 Septembris 2010 in consilio ministrorum Aemilii Boc fungebatur. A die 1 Octobris 2009 usque ad 23 Decembris 2009 etiam minister agriculturae pro tempore fuit. A Factione Democratica (PD) condita eius sodalis fuit, quae anno 2007 cum alia factione ad PD-L consociata est.
Nexus externi
Notae
Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)
Ministri agriculturae Romanici
Ministri vecturae Romanici ab anno 1990