Ritli ad annum 1973 apud Universitatem Timisvariae medicinae studebat atque paediatricus operam dedit. Annis 1978 - 1986 director valetudinarii oppidi Ștei, tum inspector sanitatis in circulo Bihor, deinde valetudinarii Universitatis Varadinensis erat. Annis 1997 - 2009 director inspectionis sanitatis in circulo Bihor fuit. Anno 2002 in valetudinario Varadini viginti infantes sinistro casu mortui sunt, quod ei postea obiectus est[1].