Daniel Nica
Nativitas:
2 Iulii 1960;
SihleaPatria:
Romania
Daniel (Dacoromanice Dan) Nica (natus die 2 Iulii 1960 in Panciu in circulo Vrancea) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
Uxorem duxit atque filium habet.
Iuventus et munus
Ad usque annum 1985 apud Universitatem Technicam Gheorghe Asachi Iassiensem studebat, deinde ad annum 1996 apud Directionem Telecommunicationis circuli Galaţi operam dedit. Tum annis 1993 - 1996 professor Universitatis Galatiensis erat.
Cursus honorum
Dan Nica, sodalis PSD, ab anno 1996 legatus ad Camera Legatorum Romaniae est et annis 2000 - 2004 primo administer communicationis in consilio ministrorum Hadriani Nastase erat. Hoc officio etiam anno 2008/09 in consilio ministrorum Aemilio Boc fungebatur atque a die 11 Februarii ad usque 3 Octobris 2009 etiam minister rerum internarum pro tempore fuit. Bis etiam paucos dies minister vecturae erat. A die 7 Maii 2012[1] ad usque 5 Martii 2014 fungebatur.
Nexus externi
Notae
Ministri rerum internarum Romanici
Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici
Ministri vecturae Romanici ab anno 1990
Ministri principales rectionum Romanicarum
Victoris Ponta II 2012 – 2014