Alexander (Dacoromanice Alexandru) Fărcaș (natus die 30 Iunii 1959 in Claudiopoli) iudex, legatus atque vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
Fărcaș apud Universitatem Claudiopolitanam iurisprudentiae studebat atque annis 1983 - 1990 iudex operam dedit. Deinde legatus in administerio rerum exterarum erat atque annis 2001 - 2003 secretarius statalis in administerio rerum internarum fuit. Ab anno 2004 pro Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali (NATO) in Georgia, Atropatene, Ucraina et Re publica Moldavica operam dedit.
Cursus honorum
Fărcaș, ab anno 2003 sodalis Factionis Socialis Democraticae, in consilio ministrorum Hadriani Năstase a die 27 Novembris 2003 ad usque 28 Decembris 2004 minister rerum Europaearum fuit[1]. Anno 2009 frustra candidatus suae factionis pro Parlamento Europaeo fuit.
Familia
Filium habet neque autem maritus est.
Nexus externi
Notae
Ministri rerum Europaearum Romanici vel opum Europaearum (2001 - )