Helena Udrea
Nativitas:
26 Decembris 1973;
BuzăuPatria:
Romania
Familia
Coniunx: no value
Helena Gabriela (Dacoromanice Elena Gabriela) Udrea (nata die 26 Decembris 1973 in Buzău) rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Familia
Udrea annis 2003 - 2013 uxor Dorini Cocoș conductoris fuit.
Munus
Ad annum 1996 Udrea apud Universitatem Christianam Dimitrie Cantemir Bucarestae iurisprudentiae studebat, deinde apud Universitatem Nationalem Defensionis Carol I atque causidica facta est atque deinde operam dat.
Cursus honorum
Udrea annis 2003 - 2004 sodalis factionis PN-L erat, deinde anno 2006 ad PD-L accessit. Anno 2008 pro PD-L legata ad Cameram Legatorum Romaniae elects est et ad hunc diem manet. Anno 2005 etiam consiliatrix praesidis Traiani Băsescu erat. A die 22 Decembris 2008 ad usque 9 Februarii 2012 minister progressus regionalis atque periegesis in consilio ministrorum Aemilii Boc fuit. Die 30 Ianuarii 2014 ad novam Factionem Motus Popularis (PMP) transiit, cuius praeses die 7 Iunii 2014 electa est[1]. PMP praesidem Traianum Băsescu adiuvat. Die 29 Ianuarii 2015 a delatore publico corruptionis incusata est[2]. Die 30 Ianuarii 2015 a magistratu praesidis PMP se recessit atque die 7 Februarii Eugenius Tomac eius successor electus est[3]. Die 12 Februarii pro tempore incarcerata est[4].
Nexus externi
Notae
Ministri periegesis Romanici annis 1970 - 2009; 2017 -
Ministri progressus regionalis Romanici ab anno 2009