Antonescu ad annum 1985Bucarestae historiae studebat et deinde ad annum 1992 magister historiae operam dedit.
Cursus honorum
Antonescu ab anno 1990 sodalis factionis PNL est. Annis 1992 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum et annis 1996/1997 et 2002 - 2008 praeses fractionis suae erat. Tum ad hunc diem senator Romaniae est, cuius praeses annis 2012 - 2014 fuit. Annis 1996 - 2000 administerium iuventutis et athletarum administrabat. Anno 2009 electionem praesidis contra Traianum Băsescu perdidit. Sed postquam anno 2012Victor Ponta praeses ministrorum electus est, die 3 Iulii Antonescu praeses senatus electus est et, cum Ponta inimicum suum Băsescu senatu magistratu expellere iussit, praeses rei publicae pro tempore factus est[1]. Die 29 Iulii autem pars populi, quae suffragio de praeside deponendo interfuit, minor quam constitutione poscit, erat. Itaque Băsescu iterum magistratum suscepturus est[2], sed praeses ministrorum Victor Ponta hoc omnibus modis prohibere in animo habuit[3]. Tamen die 28 Augusti Băsescu magistratum praesidis iterum suscepit.