Ioannes (Dacoromanice Ionuț) Popescu (natus die 10 Decembris 1964 Proilabii in Brăila circulo) oeconomus, diurnarius et vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
Annis 1983 - 1988 apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum Bucarestae oeconomiae studebat atque doctor promotus est. Tum ad annum 1990 in administratione Danubii inferioris oeconomus operam dedit. Deinde diurnarius apud diversos hebomadales libellos erat, i.a. apud Capital annis 1992 - 1999. Anno 2000 curator commercii cum diurnariis consilii ministrorum Mugur Isărescu fuit. Post annum 2008 argentarius operam dedit[1].
Cursus honorum
Anno 2003 ad Factionem Nationalem Liberalem (PN-L) accessit et annis 2004 - 2008 senator Romaniae fuit. Interim ad Factionem Democraticam Liberalem (PD-L) transiit. A die 29 Decembris 2004 ad usque 22 Augusti 2005 minister fiscalis in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit.
Familia
Nexus externi
Notae
Ministri fiscales Romaniae