Gigurtu post scholam finitam in Germania iter fecit, ut artem metallicam edisceret. Annis 1912 - 1916 inspector metallorum administerii Dacoromanici industriae atque technologiae erat. Anno 1913Bello Balcanico Secundo interfuit et - tum centurio - annis 1916 - 1918Bello Orbis Terrarum I. Post bellum ad usque annum 1944 finitum moderator societatum metallorum et argentarius erat.
Vir publicus
Anno 1926/27 legatus ad parlamentum fuit. His annis varias factiones pecunia adiuvabat. Anno 1932 sodalis factionis agricolarum factus est et anno 1937/38 administer industriae atque commercii erat. A mense Novembri 1939 usque ad Iunium 1940 administer communicationis, deinde ad usque finem Iunii eiusdem anni Administer rerum exterarum fuit. Die 28 Iunii Romania ab Unione Sovietica coacta est, ut Bessarabiam et Bucovinam traderet. Die 4 Iulii1940 primus minister a rege Carolo II nominatus est. Die 30 AugustiGermania urgente Romania etiam Transsilvaniam septentrionalem Hungariae et die 7 Septembris urgente ItaliaScythiam MinoremBulgariae cedere debuit. Gigurtu iam die 4 Septembris propter hanc cladem acceptam se a magistratu recessit. Eodem tempore etiam rex Carolus abdicavit et Michael eius successor nominatus est. Successor Gigurtu Ioannes Antonescu factus est.
Ultimi anni
Gigurtu in Romania mansit, societates mercatorias suas rexit et, postquam Michael foedus cum Germania die 23 Augusti1944 finivit et foedus cum Unione Sovietica fecit, mense Octobri 1944 primo incarceratus est. Nonnumquam liberatus anno 1950 a communistis iterum captus et sine iudicio ad annum 1956 in carcere retentus est. Anno 1959 in captivitate in Râmnicu Sărat mortuus est.