In curia quondam senatores de imperio Romano consulebant. In Saturni templo quaestores aerarium custodiebant et administrabant. Vestales in templo Vestae rotundo flammam sanctam servabant; habitabant in atrio ad templum Vestae sito.
Romani non modo templa deorum dearumque, sed etiam basilicas magnas frequentabant, imprimis basilicam Iuliam. In basilicis mercatum habebant aut ius dicebant. Tecta basilicarum magnae columnae sustinebant.
Basilica Aemilia a Marco Aemilio Lepido aedificata anno 179 a.C.n. est. Prima basilica Romae fuit. In facie meridionale tabernae aderant, inter quas tres vomitoria sunt. Divisa in naves tres et media navis maxima est, et magnas fenestras tenet. Duas altitudines haec navis habuit, dum naves laterales singulam. Facies est arcibus.
Comitium erat ubi populus Romanus consiliabatur, sed Iulius Caesar porticum posuit supra comitium cum Curia sua aedificavit. Hic cives contiones et concilia deliveraverunt.
Lacus Curtius qui ex M.Curtii devotione anno 362 a.C.n appellatus est.
Rostra. Suggestus erat, ubi tribuni plebis apud populum locuti erant. Temporibus rei publicae, ante curiam sita erant. Augustus nova rostra aedificavit. Nomen rostrorum referebat rostra navalia, proelio navali capta.
Regia est vetustissima aedificatio a regibus condita.
Statua equestris colossea imperatoris Domitiani quae post mortem tyranni in vultum Nervae mutata est.
Templum Vestae et Domus Publica. Domus Publica fuit residentia Pontificis Maximi dum re publica, sed sub imperio ab Augusto Virginibus Vestalibus donata est. In Domu Publica sive Atrium Vestae, Virgines Vestae documenta et testamenta custodiebant. Templum sive Aedes Vestae est rotundum, marmoreum, et columnatum. Erat in hac aede ignis Vestae, ignis qui accensus semper manet.