Numeri Romani dicuntur notae illae scriptae (imprimis certae litterae), quibus Romani numeros significabant.
Historia
Origo numerorum Romanorum
Romani in antiquitate, uti aiunt, rationem numeros scribendi ab Etruscis receperunt. Utrique quibusdam litteris ad numeros significandos utebantur, quae sunt: I, V, X, L, C, D, M. Medio aevo ad notandos numeros plura signa addita sunt. In praesentia numeri Romani in usu esse paene desierunt.
Quid sit numerus? Numerus autem est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum. Numero nummus nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit.
Unus a Graeco nomen trahit; Graeci enim unum ἕνα dicunt: sic duo et tres, quos illi δύο et τρία appellant.
Quattuor vero a figura quadrata nomen sumpserunt. Quinque autem non secundum naturam, sed secundum placitum voluntatis vocabulum acceperunt ab eo, qui numeris nomina indidit.
Sex autem et septem a Graeco veniunt. In multis enim nominibus quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione S ponimus. Inde est pro ἑξ sex, et pro ἑπτά septem, sicut pro herpillo herba serpillum. Octo vero per translationem, sicut illi et nos: ita illi ἐννέα, nos novem: illi δέκα, nos decem.
Dicti autem decem a Graeca etymologia, eo quod ligent et coniungant infra iacentes numeros. Nam δεσμός coniungere vel ligare apud eos dicitur. Porro viginti dicti quod sint decem bis geniti, U pro B littera posita. Triginta, quod a ternario denario gignantur: sic usque ad nonaginta.
Centum vero vocati a cantho, quod est circulum; ducenti a duo centum. Sic et reliqui usque ad mille. Mille autem a multitudine, unde et militia, quasi multitia: inde et milia, quae Graeci mutata littera myriada vocant.
Scimus hodie numeros et Latinos et Graecos parentem communem habuisse in lingua Protoindoeuropaea. Recte notavit similitudinem inter nomina Latina et Graeca 1-3 et 6-10, phonologiae obscurioris causa non potuit videre quoque numeros Graecos τέτταρες et πέντε habere parentem communem cum Latinis quattuor et quinque.
Viginti venit de duo+decem, non bis+decem. Centum et ἑκατόν sunt cognata verba, mille et multus autem non sunt. Μille est cognatum cum Graeco χίλιοι, multus cum μάλα.
Usus numerorum Romanorum
Sunt litteris, ut supra dictum est, quibus suus quisque numerus attribuitur. Quae litterae aut copiam alicuius rei aut locum, quem res inter alias obtinet, indicare possunt. Itaque littera I unum numero aut primum locum indicat; littera V quinque aut quintum; littera X decem aut decimum; littera L quinquaginta aut quinquagesimum; littera C centum aut centesimum; littera D quingenta aut quingentesimum; et littera M mille aut millesimum. Notae CIX, exempli gratia, prout res postulat, aut centum novem numero aut centesimum nonum locum significat. Qui Numeri Romani cum quibus Numeris Arabicis consentiant in hac tabula monstratur:
Numeri Romani et Arabici
Numerus Romanus
I
V
X
L
C
D
M
Numerus Arabicus
1
5
10
50
100
500
1000
In praesentia Numeri Romani hoc in usu habentur:
Nulla littera saepius quam ter iterari potest;
Cum litterae I aut X aut C litteram numero maiorem antecedunt, earum numerus a numero maiore deducitur;
Non plus quam una littera I ante V aut X poni potest;
Littera X nullas nisi litteras L aut C antecedit;
Littera C litterae D aut M praeponitur.
Nota bene: Romani hunc usum non semper observabant, sed haud raro scribebant numeros velut IIII, VIIII, XXXX et similes.
Litterae XM numerum 10 000 denotare potuerunt notaeque CM numerum 100 000.
Olim Romani M scribebant: ↀ vel ⅭⅠↃ; D scribebant ⅠↃ; 10 000 et 5 000 erat ⅭⅭⅠↃↃ et ⅠↃↃ.
Linea poni poterat super littera numerali ut numeri (nec litterae) indicarentur. Linea autem super numeris a numero 1000 multiplicationem indicare poterat.
Numerus fundamentalis:
ⅭⅠↃ = 1 000
ⅭⅭⅠↃↃ = 10 000
ⅭⅭⅭⅠↃↃↃ = 100 000
1 extra Ↄ:
ⅠↃ = 500
ⅭⅠↃↃ = 1 500
ⅭⅭⅠↃↃↃ = 10 500
ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 100 500
2 extra Ↄ:
ⅠↃↃ = 5 000
ⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 15 000
ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃ = 105 000
3 extra Ↄ:
ⅠↃↃↃ = 50 000
ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃↃ = 150 000
Numeri Romani in Unicodice
Unicodex nunc hos characteres differentes a litteris pro Numeris Romanis habet: Ⅰ, Ⅱ, Ⅲ, Ⅳ, Ⅴ, Ⅵ, Ⅶ, Ⅷ, Ⅸ, Ⅹ, Ⅺ, Ⅻ, Ⅼ, Ⅽ, Ⅾ, Ⅿ, ↀ, ↁ, ↂ, ↇ et ↈ, formas minusculas ⅰ, ⅱ, ⅲ, ⅳ, ⅴ, ⅵ, ⅶ, ⅷ, ⅸ, ⅹ, ⅺ, ⅻ, ⅼ, ⅽ, ⅾ et ⅿ atque ↅ (forma sera numeri 6), ↆ (forma vetus numeri 50) et Ↄ (C inversus - ad finem compositionis numerorum).
1 x = semel
2 x = bis
3 x = ter
4 x = quater
5 x = quinquiens (etiam quinquies, sed non saepe)
6 x = sexiens (etiam sexies)
7 x = septiens (etiam septies)
8 x = octiens (etiam octies)
9 x = noniens
10 x = deciens
100 x = centiens
500 x = quingentiens
1000 x = miliens
sexiens milia exprimit sex multiplicari mille partibus, arabicis notis 6 x 1000 = 6 000.
miliens sena exprimit mille multiplicari sex partibus, arabicis notis 1000 x 6 = 6 000.
Linea super littera numerali indicat miliens:
____
CLXI = miliens CLXI = 161 x 1000 = 161 000
Linea super littera numerali una cum lineis verticalibus indicat centiens milia:
_____
|LVI| = centiens milia LVI = 56 x 100 x 1000 = 5 600 000 (lege: quinquagiens sexiens centena milia)
Exempla numerorum magnorum pecuniae
Exempla numerorum magnorum pecuniae sequuntur ea methodo quae valde ab aliis rebus numerandis differt siquidem formas peculiaris "sestertia" et "sestertium" adhibet (Res gestae divi Augusti):
Sestertium = centiens mille sestertiorum (100 000)
Sestertium quater miliens = 4 x 1 000 x 100 000 = 400 000 000 sestertii singuli
Sestertium miliens et quingentiens = 1 000 x 100 000 + 500 x 100 000 = 150 000 000 sestertii singuli
Denarium sexiens miliens. = 6 x 1 000 x 100 000 denarii = 600 000 000 denarii singuli