Sicut pater vetustum statum rei publicae conservare petivit et parti optimatum adfuit. Secundo bello civili Gnaeo Pompeio contra Caesarem, qui Rubiconem transgresserat, se adiunxit et pugnae prope Pharsalum interfuit. Optimatibus hoc proelio victis Caesar tamen eum condonavit. Anno 46 a.C.n. Brutus Galliam gubernavit et praetor creatus est anno 45 a.C.n.
Brutus, quamquam comes Caesaris erat, caput coniuratorum habetur qui Idibus Martiis anni 44 a.C.n. Caesarem interfecerunt. Hac occasione Caesar "Καὶ σύ, τέκνον;" ('Tu quoque, fili?') exclamavisse dicitur.