In finibus, in quibus hodie Karachium situm est, fuerunt olim complures vici – inter eos vicus Eekalachi-jo-kun et arx Manora.
Nearchus, qui ab anno 326 a.C.n. classi Alexandri Magni praestitit, multis aliis urbibus expugnatis et in urbem eo tempore Krokolam appellatam navigavit. Haec fortasse fuit eadem urbs, quam hodie Karachium vocamus.
Anno 1729 vicus Kolachi-jo-Goth, cuius incolae in primis adhuc piscationem exercuerant, delectus est portus ad commercium cum BaharinaMascateque habendum.
In sequentibus annis urbs munita atque cum cannonibus Mascatis armata est.
Anno 1795 Karachium a chanechanati?Kalat addictum est principi provinciae Sindiae ex gente Talpur nato.
Cum creverit, Karachium brevi postea fuit portus principialis provinciae.
Nomen Karachum primum apparet anno 1742 in litteris Batavice scriptis, cum navis nomine de Ridderkerk prope litus urbis naufragio interiverit. [8]
↑The Duch East India Company (VOC) and Diewel-Sind (Pakistan) in the 17th and 18th centuries, Floor, W. Institute of Central & West Asian Studies, Universitas Karachii, 1993–1994, p. 49.