Fretum Singapurense

Tabula Freti Singapurensis
Conspectus in Fretum Singapurense ex Horto Litoris Orientalis (East Coast Park)

Fretum Singapurense (Sinice 星加坡海峽 ; simplice 新加坡海峡 Xīnjiāpō Hǎixiá ; Malaice Selat Singapura), est fretum inter Fretum Malaccense in occidente et Mare Sinense Australe in oriente, 114 km longum et 16 km latum. Singapura ad septentriones canalis et Insularum Riau iacet. Finis Indonesiae et Singapurae omnino secundum fretum iacet.

Fretum Portum Keppel (Keppel Harbour) et multas insulas parvas comprehendit.

Loci historici

Ya'qubi, Arabicus saeculi noni scriptor, Fretum Singapurense Mare Salahit appellavit, unum ex Septem Maribus quae naves transgressae sunt ad attingendam Sinam.[1]

Notae

  1. Regnum Tumasik apud Melayu Interretiale (melayuonline.com).

Nexus interni

Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!