Frida Kahlo nata est die 6 Iulii1907 in Coyoacán, nunc Mexicopolisregione. Anno 1913poliomyelitide laborare coepit. Anno 1922, Scholae Nationali Praeparatoriae Mexicopolis, uni ex optimis totius Mexici scholis, nomen dedit. Die 17 Septembris anni 1925, dum laophorio vehebatur, graviter vulnerata est ob sinistrum casum viarium. Permultae operationes chirurgicae propterea ei postea, decursu annorum, subeundae fuerunt. Etiam uterus illo casu laesus est, cum detrimento facultatis infantes gestandi ac pariendi. Inclinatio Fridae ad pingendum ac picturae eiusdem quoque illa calamitate viaria perpetuo affectae sunt.
Pictori Didaco Rivera nupsit anno 1929; divortium decem annos post fecerunt, sed iterum anno 1940 Didacus Fridam uxorem duxit. Apud eos aliquantum temporis hospitatus est Leo Trotski postquam anno 1937 Mexicopolim exsul pervenit.