Octoginta centesimae Honduriae sunt montuosae. Tres catenae Cordillerae Medioamericanae territorium rei publicae in tres partes secat: Orientalem, Mediam, et Occidentalem.
Civitatem Hondurianam inter pauperissimas in America Latina hodie constat, praecipue ob huracanum Mitch, quod anno 1998 omnem vastavit terram, omnemque infrastructuram (quae 80% omnium viarum perstratarum? comprehendit? ruit, et supra decem milia civium interfecit.[3]
Primitus Christopherus Columbus oppidum nomine Hispanico Turgalium (HispaniceTrujillo) anno 1524 statuit, et per nonnullos annos hoc nomine tota provincia appellata est. Nomen HondurasHispanice significat 'profundum', et Columbus tunc sinum profundum quae ad septentriones Honduriae sedet nominavit Golfo de Honduras ('Sinus Hondurae').
Pauco postea regio terrestris provinciae prope oram profundam ad litus boreorientale quoque Honduras appellata est; Higueras autem appellata est regio terrestris occidentalis, e nomine plantae güiraHispanice, cuius nomen biologicum est Crescentia cujete et quae ibi crescunt et quam secus oram boreoccidentalem persaepe natantes inveniunt.
Tandem autem ab anno 1580HondurasHispanice tota provincia appellata est, et multo posterius, anno 1862, Britannici coloniam multo ad septentiones statuerunt, nomine AngliceBritish Honduras ('Honduria Britannica'), quae iuxta Sinum Hondurae ad orientem rei publicae Gualtimaliae iam sedet.
Nihilominus, Davidson Honduras ex Asturo-Legionico vocabulo fondura, stationem navalem significante, deducit quod primorum vocabulorum unum huic regioni in tabula secundo saeculi sexti decimi decennio ad sinum Turgaliensem applicatum apparens.
Historia
Ante saeculum vicensimum
Archaeologia Honduriam multiethnicam praehistoriam habere demonstravit. Ponderis pars istius praehistoriae Maiensis praesentia circum urbem Copan (Hispanice: Copán), septemtrionali in Honduria et prope Guatimalienses fines, erat. Praecipua Maiensis urbs per perihodon Praeclassicam (inter annos 150 et 900) in ista area floruit. Ibi sunt multae sculptae inscriptiones et stelae. Antiquum Copanicum regnum, nominatum Xukpi, e saeculo quinto in ineuns saeculum nonum fuit, cuius antecedentia saltem in saeculum secundo regrediuntur.
Humanus cultus Maiensis notum declive incolarum per saeculum nonum coepit, sed evidentia? est ut adhuc homines urbem et vicinitates saltem usque ad annum 1200 incolerent. Per tempus ubi Hispani in Honduriam venerunt, olim magna polisCopanensis silva densa superobruta est, et superviventes Tsortienses (Hispanicechortís) a suis Tsoltianis linguisticis paribus in Occidentem segregati sunt. Tunc non-Maienses Lencae Occidentali in Honduria dominati sunt.
Turgalii in oppido, Gulielmus Walker ille filibusterus demum finem suum accepit, cum, anno 1860 eo capto, sclopetatus est? a regimine Honduriano. Post Generalem Hondurianum Florentium Xatruch, qui anno 1857 copias armatas Hondurianas contra invasionem Gulielmi Walker duxit, cives Honduriani saepe Catruchi aut Catruchae vulgo laude appellantur.[4]
Harum societatum et Canalis Panamensis gratia autem Civitates Foederatae magnam corruptelam ad regimina Honduriae et aliarum civitatum Mediae Americae attulerunt. Multas urbes Hondurianas hae societates regebant, quin populus Hondurianus. Copiae Civitatum Foederatarum Honduriam advenerunt interveniendi causa Bellis Bananarum septies annis 1903, 1907, 1911, 1912, 1919, 1924, et 1925.
Exercitus magnam in partem in regiminibus longe domitabatur, et praeses rei publicae secundum constitutionem eum directer non imperabat. Quapropter res publica quinque subitaneas conversiones militares regiminis commutationis causa passa est saeculo vicensimo, annis 1956, 1963, 1972, 1975, 1978.
Anno 1969, Salvatoria Honduriam invasit, hoc agendo Bellum Pediludii incipiens. Bellum quidem coepit dum certamen pediludii FIFA inter Salvatoriam et Honduriam habetur, sed casus belli fuit nova politia agraria regiminis Honduriani, quae immigrantes expulserat Salvatorianos illegitimos qui terras occidentales in Honduria iam decenniis abhinc colebant. Contentione inter civitates aucta, pridie Idus Iulii anni 1969, exercitus Salvatoriani in Honduriam impetum fecit. Consociatio Civitatum Americanarum pactionem conduxit, quae die 20 Iulii effecta est, abscessum copiae Salvatorianae mense Augusto producens. Pactum, quo pax finalis inter civitates habetur et fines inter civitates firme decernati sunt, die 30 Octobris anni 1980 demum condictum subsignatum et sanctum est. Hodie, ambae civitates consuetudine felice fruuntur.
et, ne Praeses ipse nimis potestatem sibi acquirat,
praeses, dum praeside fungitur, vetatur ne reformationes ad constitutionem ipse populo roget,[7] et
praeses solo semel munere praesidis fungitur,[8] et
hi consitutionis articuli et alii, qui formam rectionis generalem statuunt, numquam reformari possunt.[9]
Articulus 239 quidem statuit praesidem munus suum statim amittere si hunc articulum 239 enmendare conetur.
Anno 2009, Praeses Manuel Zelayadiscrimen constitutionale effecit, cum quattuor articulos constitutionis violavit, potestatem a Coetu Legisfero et Tribunali Supremo Honduriano usurpandi causa.[10] Quapropter Tribunale Supremum eum arcessit, et eum de munere praesidis submovere et praehendere iussit. Hoc autem discrimen internationale pro Honduria creavit, postquam milites qui eum praehenderunt ad Oram Opulentam exilierunt, quia cunctae nationes mundi censuerunt Tribunal Hondurianum constitutionem Hondurianam violare praesidem submovendo.
Anno 1986, quinque Liberales candidati et quattuor Nationalistae de praesidatu contendentes fuere. Quum nullus candidatus clarum numerum maximum adepti sint, sic dicta "Formula B" invocata est et Iosephus Azcona del Hoyo praeses factus est. Anno 1990, Raphael Leonardus Callejas Romero comitiis vicit cum sententiola LLegó el momento del cambio 'mutationis momentum advenit', quae graviter impugnata est quia Salvatorianae ambitioni politicae "ARENAs" assimulabatur. Semel in munere, Raphael Leonardus Callejas Romero illicite divitis latus et compluribus scandalis accusationibusque subiectus est. Carolo Roberto Flores Facussé praeside, Huracanum Mitch civitatem percussit et oeconomici incrementi decennia in minus una hebdomade eradicata sunt.
Gubernationis ministeria crebro sua munera exsequi ob dispensationis oeconomicae cohibitiones non possunt. In percontatione cum Rudolpho Pastor Fasquelle, artes athleticaeculturaeque ministro et trium "superministrorum" uno responsale coordinando ministeria ad publicas diaconias relata (securitatis et oeconomiae alia duo erant), typis in diarioHonduras This Weekpridie Kalendas Augustas2006 edita, 94 centesimae departimentalis dispensationis oeconomicae in grapheocratia consumptum esse et solum 6 centesimae activitates et societates mandato tectas sustinuisse relatae sunt. Salaria isto in ministerio maxime dispositionem oeconomicam consumentia putata sunt.
Praesidis Ricardi Maduro administratio campum telecommunicationum "denationalizavit" ut rapida harum diaconiarum diffusio inter Hondurianum populum promoveretur. A Novembri 2005 circiter decem privati campi telecommunicationum societates in Honduriano mercatu erant, inclusis? duabus telephoniae cellularis societatibus. E medio anno 2007, de telecommunicationibus quaestionibus adhuc multo praesentem gubernationem laedit. Civitatis praecipua diariaLa Prensa, El Heraldo, La Tribuna et Diario Tiempo sunt. Officiale diarium La Gaceta est.
Manuel Zelaya nationalem crisin praecipitavit cum haud devinciens referendum nationale habere conaretur ad quaerendum ab Honduriano populo: "Consentisne ut, per generalia comitia Novembris 2009, quarta tabella habenda esset ut si Conventus Nationalis Constituens novam politicam constitutionem probatura formandus esset decerneretur?" Hic possibilis Conventus tunc constitutionales mutationes de termini limitibus (velut exercitus et Tribunal Supremum possibile existimavere) et alias probabiliores, dispares et legales constitutionales mutationes proposuisse posset.
Discrimen constitutionale anni 2009
Discrimen constitutionale Hondurianum anni 2009 vigens discrimen constitutionale est. Praeses Manuel Zelaya "haud indeviciens referendum" die 28 Iunii habere nisus est ob Hondurianorum cupiditatem ut quartam urnam proximis in Novembris comitiis haberent, ubi tunc quaeretur si Honduriani Conventum Constitutionalem per novi electi praesidis mandatum formare cuperent. Tribunal Supremum inferioris tribunalis iudicationis firmavit quae antecedens referendum in eadem re fundatum inconstitutionale putaverat et id prohibuerat. Tribunal Supremum nullam finalis referendi determinationem fecerat, cum magis fecisset legitimam iudicationem ut quivis Manuelis Zelaya conatus perscrutandi de quavis re, quovis modo, contra leges esset.
Manuel Zelaya cum referendo procedere decrevit, fundanda decisione in Lege Participationis Civium, probata anno 2006. Manuel Zelaya illegaliter rei militaris ducem, Generalem Romaeum Vásquez Velásquez dimisit, quia iusso habendae perscrutationis inoboedivit, sed Tribunal Supremum eius restitutionem iussit. Tribunal Supremum tunc exercitum Manuelem Zelaya prehendere iussit ut declaratio ei caperetur. Comitia de referendo diem 28 Iunii2009 statuebatur. Isto die bene mane, exercitus Manuelem Zelaya eius domo in conversione subitanea Honduriana anni 2009 deprehendit.
Manuel Zelaya in stationem aeriam extra Tegucigalpam allatus est antequam aeroplano in Sanctum Iosephum, in Ora Opulenta, expelleretur. Manuel Zelaya denuo intrare in nationem aliquotiens conatus est. Secundum constitutionem, est illegale quemvis Hondurianum civem expatriare. Robertus Micheletti, antiquus Praeses Congressus Honduriani et Manuelis Zelaya eiusdem factionis socius, velut Praeses ob Congressum Nationalem post meridiem die Solis28 Iunii iuravit, cuius mandatum die 27 Ianuarii2020 destitit.
Ab initio, nulla civitas in orbe terrarum novam gubernationem velut legitimam agnovit; omnes Consociationis Nationum sociae Manuelis Zelaya amotionem per subitaneam conversionem damnaverunt. Aliquot Factionis Republicanae socii in Congressus Civitatum Foederatarum favorem? novae gubernationis enuntiavere. Die 21 Septembris2009, Manuel Zelaya in Honduriam rediit et in Brasiliensemambasciatam intravit. Gubernatio utilitatis diaconias ambasciatae disrupit et ignitegium imposuit conata servare ordinem in area dum Manuelis Zelaya fautores circum ambasciatam reclamitabant.
Tam electricitatis diaconiae (ENEE) quam electriductualis telephoniae diaconiae (HONDUTEL) a gubernativis agenturis gestae sunt, cum societas ENEE multum subsidiorum ob chronica pecuniaria problemata acciperdet. Societas HONDUTEL, nihilominus, non diutius monopolium est, cum telecommunicationum campus privati campi societatibus e die 25 Decembris anni 2005 apertus esset; quod requisitorum unum fuit antequam Foederis Liberi Commercii inter Civitates Foederatas, Mediam Americam, et Rempublicam Dominicanam (Tratado de Libre Comercio entre Estados Unidos, Centroamérica y República Dominicana) inceptio probaretur. Pretiorum temperationes de benzino sunt et aliae temporariae pretiorum temperationes de basicis mercibus per brevia perihoda a Congressu (Congreso) crebro probantur.
Aurum, argentum, plumbum, et zincum in fodinis producta sunt quarum proprietariae adventiciae societates sunt.
Post annos declivis contra dollarium Statunitense, lempira in 19 lempiris pro dollario stabilitata est. Iunio anni 2008 cursus cambialis inter dollaria Civitatum Foederatarum et Hondurianas lempiras propemodum 1 pro 18,85 erat.
Die 7 Septembris2006, Civitatum FoederatarumDepartimentum Securitatis Nationalis et Departimentum Energia (AngliceDepartment of Homeland Security, DHS et Department of Energy, DOE, proprie) nuntiaverunt primam phasin? Initiativae? Oneris Securi (AngliceSecure Freight Initiative), sine praegressu conamen construendi super exsistentes portuariae securitatis rationes melioranda oederalis gubernationis facultate Civitatum Foederatarum ut contentra causa nucleares radiologicasque materias transmarinas conviserentur et ut intrantium contentrorum periculum melius censeretur. Initialis Initiativae Oneris Securi phasis tam exsistentis technologiae quam confirmatorum nuclearium detectoriorum machinamentorum combinatam patefactionem in sex adventiciis portibus involvit qui sunt: Portus Machometi Ibn Qasim (AnglicePort Muhammad Bin Qasim et Urdu: بندر گاہ محمد بن قاسم) in Pakistaniá, Portus Cortesii (Hispanice: Puerto Cortés) in Honduriá, Antona Meridionalis (Anglice: Southampton) in Britanniarum Regno, portus Salalae (Arabice صلالة) in Omaniá, portus Singapurae et Terminale Gamman portus Pusanensis in Coreá Meridionali. Ex ineunti 2007, contentra ex his portibus causa radiationis et informationis periculosorum factorum convisuntur antequam ea in Civitates Foederatas discedere sinatur.
Honduria significativam Palaestinam communitatem hospitio accipit, cuius plerique sunt ChristianiArabes. Palaestini in civitatem exeunte saeculo undevicensimo et ineunte saeculo viecnsimi advenere, se praesertim in urbe Sancti Petri Sulae (San Pedro Sula) statuentes. Palaestina communitas, bene in Honduria integrata, in negotiis, commercio, re argentaria, industria, civilitate eminet. Etiam Asiae Orientalis communitas est, quae praeprimis in Sinarum descendentibus et citerius in Iaponiensibus consistit. Coreani, Ryucyuenses, Vietnamienses magnam percentationem etiam constituunt quia in Honduriam velut contracti operarii in decenniis 199 et 200 advenerunt. Quoque mille Mayangnarum (Mayangnas sive Sumos) Honduriam incolere aestimantur, quorum plerique in Caribicum litus habitant.
Ex anno 1975, emigratio ex Honduria accelerata est quia operam quaerentes et profugi politici meliorem vitam alibi quaerebant. Quamquam multi Hondurani cognatos in Nicaragua, Hispania, Mexico, Salvatoria et Canada habent, plerique Honduriani extra civitatem viventes Civitates Foederatas incolunt.
Dissimilia ethnē populi Honduriani partem formantia eam multilinguisticam nationem faciunt. Quinque e septem nationalibus ethnesi suas linguas adhuc servant. Insularum Sinus (HispaniceIslas de la Bahía ; Anglice: Bay Islands) altera ex parte linguam Anglicam colunt. 95% insulanorum inter se imprimis Hispanice communicant. Quamobrem reipublicae Hondurianae gubernatio per Articulum 6 Constitutionis "publicam Honduriae linguam esse Hispanicam" et "Civitatem eius puritatem protecturam et eius disciplinam aucturam esse" statuit.
Nihilominus, amissis Lencarum et Tsortiensium linguis et Pechorum in exstinctionis periculo, ipsa Constitutio necessarium per Articulum 172 ut "omnes anthropologicae, archaeologicae, historicae et artificiosae Hondurianae opes culturalis Nationis patrimonii partem formet" considerat. Lex normas statuet quae velut fundamentum earum servationi, restaurationi, cultui et restitutioni secundum casum proderunt. Omnes Honduriani earum servationi fauturi et earum substractionem impedituri sunt. Insuper Constitutio "et nativas culturas et genuinae nationalis laographiae, popularis artis et opificorum artis expressiones" servare et stimulare pollicetur.
Haec vivarum linguarum varietas in civitate, velut aliae (v.gr.?Lenca) e quibus solum dispersae inscriptiones manent, linguisticarum varietatum propriarum intra Hispanicam generationem secundaverunt. Ultimis annis Academia Honduriana Linguae (HispaniceAcademia Hondureña de la Lengua) hondurianismorum exhaustivum studium et collectionem ad incorporandos in Regiae Academiae Hispanicae dictionarium effecit.
In vicesima secunda dictionarii Regiae Academiae Hispanicae editione, anno 2001, Academia Honduriana Linguae pretiosam contributionem Hispanophono mundo effecit; 1 950 hondurianismorum incorporati sunt. Iam in vicesima prima editione, anno 1992, 302 inserti sunt. Sic, circiter 2782 sunt, inclusis quadringentis Hondurianis gentiliciis, quod Hondurianos Hispanophonos in maximos novorum lexicorum elementorum contributores ista in dictionarii editione commutat.
Quamquam plerique Honduriani Catholici Romani sunt, secundum relationem, Ecclesiae Catholicae Romanae asseclarum numerus decrescit dum Protestantium ecclesiarum sectatorum numerus crescit. Relatio Libertatis Religiosae Internationalis anni 2008, apud CID Gallup demoscopiam,? 47% incolarum se Catholicos, 36% Evangelicos Protestantes identificavisse? et 17% aut non respondisse aut se "aliae" putavisse notat. Consuetae Ecclesiae Catholicae computationes et asseclae 81% Catholicorum aestimant ubi parochus (in amplius 185 parochiarum totam per nationem) pastoralem parochiae relationem quotannis impleturus est.
Liber factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice: CIA World Factbook) 97% Catholicorum et 3% Protestantium habet. De statisticis variationibus passim commentatus, Iohannes Green Fori Pew de Religione et Vita Publica (Anglice: Pew Forum on Religion and Public Life) animadvertit: "Ut isti numeri correctiores quam [alicuius alius] numeri sint non est . . . sed quomodo unus circulum conceptualizet. Crebro homines aliae ecclesiae intersunt sine reliquenda sua "domestica" ecclesia. Multi qui Evangelicis megaecclesiis in Civitatibus Foederatis, verbi gratia, intersunt, magis quam uni intersunt. Haec permutatio et fluiditas communis in Brasilia est ubi duae quintae partes eorum qui Evangelici educati sunt non diutius evangelici sunt et Catholici intrare et exire ex variis ecclesiis videntur, crebro dum adhuc Catholici manent.
Plerique demoscopi ut annuas demoscopias per quendam annorum numerum rogare optimam methodon cognoscendarum religiosae demographiae et variationum suppeditaret in qualibet natione suggerunt. Adhuc, in Honduria Anglicana, Presbyteriana, Methodistica, Adventistica Septimi Diei, Lutherana et Pentecostalis ecclesiae florent et simul Evangelicae Protestantes ecclesiae, secundum fontem, 36% Hondurianorum constituunt. Protestantia seminaria tria sunt. Ecclesia Catholica, adhuc una "ecclesia" agnita, in scholarum, nosocomiorum et pastoralium institutorum operantium numero quoque floret, inclusis suis propriis medicis scholis). Cuius archiepiscopus, Anscharius Andrea Rodríguez Madariaga, etiam popularissimus, tum cum gubernatione in aliis ecclesiis tum in sua propria ecclesia est. Buddhisticae, Iudaicae, Islamicae, Bahaisticae, Rastafariana et autochthonicae confessiones et religiones exsistunt.
Valetudo
Index fertilitatis circiter 3.7 pro femina est. Index mortalitatis inter minores quam quinque annos nati 40 pro 1000 vivorum natalium est. Valetudinarius sumptus 197 Statunitensium dollariorum pro homine anno 2004 fuit. Circiter 57 medicorum pro 100 000 hominum sunt.
Diei Libertatis Hondurianae festivitates bene mane cum symphoniacum agminibus incedentibus incipit. Quodque agmen dissimilibus coloribus induit, plausus instigatoribus agentibus. Fiesta Catracha, scilicet "Festum Hondurianum" Latine, eodem die accidit. Typici Honduriani cibi velut phaseli, tamales, baleadae, mandioca cum tzitzarronibus (Hispanice: chicharrón) et tortillae offeruntur. Vigilia Nativitatis Domini, Honduriani suis familiis et proximis amicis obviam eunt cenatum, et tunc sibi dona media nocte dant. Aliquibus in urbibus ignes Bengalenses media nocte videntur et audiuntur. Pridie Kalendarum Ianuariarum cibus et ignes Bengalenses et festivitates sunt. Natales quoque magni eventus sunt et popularem pignattam saccharis candis et rebus inopinatis impletam invitatis pueris includunt.
Feria Isidora (Hispanice: Feria Isidra) Ceibae exeunte Maio celebratur. Ceiba (La Ceiba) urbs orientali in litore sita est. "Carnelevarium Amicitiae" nuncupari solet. Homines e toto Terrarum orbe uni festivitatum hebdomati veniunt. Quaque nocte carnelevariolum (carnavalito) in uno vico est. Denique, die Saturni magna pompa cum vehiculis exornatis et ostentibus e Brasilia, Nova Aurelia, Iaponia, Iamaica, Barbata et multis aliis nationibus est. Hanc celebrationem etiam Nundinae Lacteae comitantur, ubi multi Honduriani veniunt sua agraria producta et animalia ostensum.
Modus suppeditandae pecuniae collocationis generationi et transmissioni, absentibus aut pecuniarie salutaribus publicis societatibus aut concessionario aerario ab externis donatoribus his pecuniariae collocationis generibus;
Modus denuo librandarum tarifarum, secandarum residuarum pecuniarum et reducendarum amissarum pecuniarum, incluso electrico furto, sine alendam socialem turbam;
Modus accomodandarum ambitalium curarum ad gubernativum inceptum construendorum duorum magnorum aggerum et consociatarum hydroelectrificinarum;
Modus meliorandi accessus ruralibus in areis.
Suppeditatio aquae et res sanitaria
Suppeditatio aquae et res sanitaria in Honduria magnopere ex mediis urbanis ruri variant. Maximae incolarum sedes generatim tractationem aquae et distributionis systemata modernizavere,? nihilominus aquae qualitas crebro exilis est quia recta tuitione et tractatione caretur. Rurales loci generatim potabilis aquae systemata cum limitata capacitate aquae tractandae habent. Multae urbani loci cloacarum systemata pro aquarum residualium conlectione habent, nihilominus recta aquarum residualium tractatio pauper est. Sanitariae diaconiae ruri generatim latrinis et basicis? fodinis septicis restringuntur.?
Aquae et sanitariae diaconiae historice a Diaconia Autonoma Cloacarum et Aquaeductuum (Hispanice: Servicio Autónomo de Alcantarillas y Aqueductos, SANAA) praebebantur. Anno 2003, nova "lex aquae" probata est aquariarum diaconiarum decentralizationem postulans. Cum anni 2003 lege, locorum communitates ius et responsalitatem possidendarum, moderandarum et tuendarum suae potabilis aquae et aquarum residualium habent. Nova lege probata, multae communitates simul coniunxerunt ad aquarias sanitariasque quaestiones regionali in base tractandas.
Insigne, anno 1825 statutum, triangulum aequilaterum est, in cuius base mons ignifer inter duo castella est, super quae arcus pluvius et sol fulgens sunt. Triangulum in area ponitur ubi ab ambobus maribus circumdari significat. Circum haec omnia ovalum aureas litteras continens quae Rempublicam Honduriae, Liberam, Sui Iuris (Hispanice: República de Honduras, Libre, Soberana e Independiente) dicunt.
Reipublicae flos nota orchidacea, Rhyncholaelia digbyana (olim Brassavola digbyana nuncupata) est, quae rosam anno 1969 substituit. Reipublicae floris permutatio effecta est per generalis Osvaldi López Arellano administrationem, qui Brassavolam digbyanam autochthonicam Honduriae plantam esse putabat, quia haec flos exemptiles pulchritudinis, vigoris, et distinctionis proprietates habebat, prout suum decretum dictabat.
Arbor Honduriae Pinus caribaea est, cuius usus etiam directus est "ad evitandam supervacuam destructionem caesuris aut incendiis apportatam."