Pater eius Ernestus Henricus Göring fuit, qui ab anno 1885 ad 1888 coloniam Germanicam in Africa administravit, qui nunc Namibia nota est. Postea pater nonnullis locis Germaniae legatus erat. Hermannus eruditionem militarem habuit atque initio primi belli mundani pedes stipendia meruit. Deinde morbo coactus ad copias aerias (Luftwaffe) venit et brevi tempore feliciter aeroplana militaria duxit. Post finem belli, quod Germania foedere Versaliis sancito coactus est, ut aeroplana militaria relinqueret, aeroplana civilia duxit.
Vir politicus nazista
His annis factioni NSDAP se adiunxit, anno 1922 dux exercitus privati factionis SA factus est et clade, qui ea pars Adolfo Hitler duce in seditione in Monachio moverat, graviter saucius, 1923 in Sueciam fugit. Ibi medici dolores eius morphio medicamine tractaverunt, cuius medicamenti stupefactivi ab his diebus studiosissimi erat. Anno 1927 Germaniam reversus est atque anno 1930 in parlamentum Germanicum electus est. Anno 1932, post victoriam factionis suae NSDAP, praeses parlamenti factus est. 1933, postquam Hitler cancellarius imperii factus est, Goering multos magistratus administravit, i.a. ab 7 Aprilis 1933 praeses ministrorum Borussiae erat et ut successor Hitleri videbatur.
Notus est Göring servum substantiarum psychotropicarum vitii pectus habebat.
Goering et ab anno 1936 commissarius consilii quattuor annorum (theod.:"Beauftragter für den Vierjahresplan") erat. Hic magistratus oeconomiam Germanicam ad bellum gerendum praeparavit, ne Germania e.g. importationibus externarum mercium egeret.
Goering inter secundum bellum mundanum copiarum aerearum dux fuit, sed cladem Germanicae aeroplanis pyrobolariis Americanis et Britannicis allatam impedire non potuit. Cum anno 1945 bellum perditum esse videretur et Hitler in Berolino a Russis oppugnato circumclusus esset, Göring, qui tum Germania australi morabatur, Hitlerum rogavit, ut ipse nunc principatum germaniae susciperet. Quo audito Hitler eum omnibus magistratibus dimisit. Paucis diebus post 7 Maii 1945 a militibus Americanis captus est.
Iudicium et mors
Anno 1946 inter praeclaram causam Norimbergae contra nazistas Goering in ius vocatus est et die 1 Octobris capite damnatus, sed ante quam iudicium perfectum est, Goering in carcere mortem sibi conscivit die 15 Octobris1946.
Bibliographia
Joachim C. Fest: Hermann Göring. Der zweite Mann in ders.: Das Gesicht des Dritten Reiches. Profile einer totalitären Herrschaft (11. Auflage). Piper, Monaci et Turici 1993, ISBN 3-492-11842-9, S. 103-119
Heinrich Fraenkel/Roger Manvell: Hermann Göring. Verlag für Literatur und Zeitgeschehen, Hannoverae, 1964
Andreas Gautschi: Der Reichsjägermeister. Fakten und Legenden um Hermann Göring (3. Auflage). Nimrod, Hanstedt 2000, ISBN 3-927848-20-4