Maiores eius milites Borussici fuerunt. Ipse anno 1890Lignitii maturitatem adeptus est et deinde Lausonii, Lipsiae, Berolinique iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1893 primam probationem accepit et doctor promotus deinde referendarius administrationis fuit. Postquam anno 1900 secundam probationem accepit, assessor cursum ministri publici iniit. Anno 1911 administrationem publicam reliquit atque tum Osnabrugae pro societate energiae privata laborabat. Bello Orbis Terrarum I annis 1916 - 1918 pro magistratu Imperii Possessionum Publicarum laboravit. Deinde iterum privatus annis 1918 - 1933 secretarius foederis industriae electrotechnicae fuit. Cum Nazistae rerum potiti sunt, vitam publicam omnino reliquit.